Iusti Lipsii De Amphitheatro liber
in quo forma ipsa loci expressa et ratio spectandi cum aeneis figuris
omnia auctiora vel meliora.
Antuerpiae ex officina Plantiniana apud Ioannem Moretum, MDXCVIII
Cum priuilegiis Caesareo et regio

Justi Lipsii De Amphitheatro libri caput primum

Dialogi occasio. Florentii laus. Vrbs diruta, non diruta, et spelendidae eius ruinae

1. Cum Romae adolescens admodum agerem lustrandae et noscendae inprimis antiquitatis, familiaritas mihi fuit sane vtilis cum Nicolao Florentio, populari nostro, viro a quo elogium hoc veritas numquam spernet verae modestiae et doctrinae. Sed illa in eo statim et adspectu ipso elucebat, haec secreta magis et recondita nec eruenda nisi in consuetudine aliqua et vsu. Vt gemmarum lapidumque arcanae vires non nisi attritu et experiendo apparent, sic in plerisque vera eruditio, quae interiori animo insita foras non spectat aut pendet. Alienus enimuero hic noster ab omni ambitione siue typho Bataua quadam simplicitate agebat quique scire ipse quam sciri, nosse multa quam a multis nosci praeoptabat. Sed cumprimis illi studium et scientia locorum monumentorumque veterum, quae curiose iam aliquot annos lustrabat, indagabat acri quodam et directo iudicio noua cum priscis, prisca cum illis componens. Haud temere illum fugiebat quid, non dicam in quaque parte Vrbis, sed Italiae eximium fuisset et ex leuibus quibusdam errantibusque vestigiis mirum quam sagaciter perueniebat ad cubilia ipsa rerum.

2. Cum hoc igitur viro et sermo mihi tunc creber nec infrequens ambulatio fuit, cum studio quodam antiquitatis incensus, cuius amor, vt cum Pindaro dicam, pupugerat mihi mentem, saepe et peterem et promerem aliquid ex hoc thesauro. Quod ipsum accidit die quodam aestiuo pomeridiano cum ego eum statim a prandio, vna enim fueramus, manu prendens "imusne?" inquam. "Quo iam?" inquit ille. "Solemni nostro more", inquam, "per colles istos ambulatum". Ille paullo adductior "at solem hunc non vides, Lipsi?" inquit, "quem scire debes peregrino capiti Romae non amicum." Ego cum risu "de sole securus es mea quidem caussa", inquam, "vetus ego illi alumnus nec quidquam metuo a meo Phoebo."

3. Ita mox sumptis palliis exiuimus et praeter Vipsanii Pantheon trangressi collem Capitolinum adscendimus, descendimus tandemque per Forum Romanum et Titi arcum siue fornicem euntes haudprocul stetimus a principis eius mole, pedem enim hic fixit Florentius. "Et visne, Lipsi," inquit, "dispersa in hoc campo ossa paullisper legamus magnae matris, Romam dico, cuius reliquias et velut cineres adhuc vides, etsi crematae non vno busto, euersae non vno fato. Tres ad pulcherrimum hoc mundi opus euertendum dii conspirarunt: Cronus, Vulcanus et pater ipse gentis.
Non tamen annorum series, non flamma nec ensis
aeternum potuit hoc abolere decus,
vt antiquus quispiam poeta vere ait. Scilicet haec ipsa ruta et caesa spirant etiam Romam veterem et velut scintillas emittunt prisci splendoris. Ex parietinis ecce istis et ex lapidibus imago statim animo oboritur vrbis, quae vna fuit ab omni aeuo, vna erit. Sed iam distinctius lustremus, viden' tu collem illum ad laeuam? Esquiliae sunt. Radices eius? Ibi Carinae, paullo longius Thermae Titi, hic Vicus Sceleratus." Et cum diceret ille sedulo atque indicaret, ego in alia cogitatione defixus, oculos et mentem omnem habebam in aedificio quod exaduersum erat. Itaque latus mihi tetigit et "itane aliud agis?" inquit. "Ignosce," inquam, "inuitos oculos meos traxit et velut fascinauit eximia illa moles. Et dic, sodes, cuius hoc opus, quando, qua fini, qua olim forma?" Florentius renidens "nae tu multa simul et semel petis" inquit, "ac vereor, cum Plautino illo sycophanta, ne face et viatico nobis opus sit ad tam longae narrationis iter. Tamen docebo te in parte, transi huc et propius lustra."

Caput II

Ad amphitheatri descriptionem aggressio. Primo de nominibus eius quaesitum, cur amphitheatrum dictum et cur cauea

1. Iam intrauimus et videmus ecce confusam loci faciem et formam vere informem. Lacera omnia et dirupta nec aliud quam egregii operis vmbra et cadauer. Itaque cum suspirio ad Florentium "heu quae ista res?" inquam, "manu omnia diruta, vt video, aut collapsa aeuo sine articulis vllis prisci corporis, sine membris et quis mihi eruet ex istis verum vultum?" "Periti", inquit Florentius, "inter quos non ego, tamen quoniam auide aues, lineas tibi eius operis videor posse ducere et deformare id in parte." "Adiuua hoc, Florenti", inquam ego, "per tuam fidem, certe si vllum opus dignum memoria et notitia nostra est, videtur istud." "Nec erras," inquit, "itaque cum Aristophane
᾿Εκ τῶν ποδῶν ἐς τὴν κεφαλήν σοι πάντ᾿ ἐρῶ
quod sciuero quidem ego poteroque. Nam quaedam etiam esse in quibus haereo et caligo, non nego.

2. Vastum igitur hoc omne quod vides, spectaculi locus fuit et ludicrae voluptatis. Colissaeum, vt scis, hodie dicunt, prisci amphitheatrum et saepe caueam, saepe arenam. Tria enim haec nomina reperio. Amphitheatrum Graeca voce ideo, quia gradus circum vndique et sedilia continenter disposita ambibant in orbem. Dio Cassius: θέατρον κυνηγετικὸν, ὁ καὶ ἀμφιθέατρον ἐκ τοῦ πέριξ πανταχόθεν ἕδρας ἄνευ σκηνῆς ἔχειν προσερρήθη· Theatrum venatorium, quod et amphitheatrum dictum est ex eo, quod sedes vndique in orbem habeat sine vlla scaena.

3. At cauea Latinis ab interiore hac parte, quae concaua, vt vides, et capaci quodam profundo, quod nomen quidem apud antiquos, libera republica dico, in theatris fere haesit, sed sub principibus, cum gratia et vsus amphitheatrorum increbuisset, bono iure migrauit ad ista. Ammianus libro xxix: alter in amphitheatrali cauea cum adfuturus spectaculis introiret. Tertullianus contra Marcionem: Quid? Non in omnem libidinem ebullis, non frequentas solemnes voluptates circi furentis et caueae saeuientis et scaenae lasciuientis? Vbi cum saeuitiam caueae adtribuat, clarum est intellegi de amphitheatro. Saluianus pariter: quidquid immoderationis in circo, quidquid furoris in caueis. Iulius Firmicus: Nati sub sidere Caniculae erunt venatores, arenarii, parabolarii et qui sub conspectu populi in caueis cum feris pugnent. Prudentius:
Quid puluis caueae semper funebris et illa
amphitheatralis spectacula tristia pompae?

Idem iterum de Virgine Vestae quae it ad gladiatores spectandos:
Inde ad concessum caueae pudor almus et expers
sanguinis it pietas ...

Apuleius item aperte: Dies ecce muneri destinatus aderat et ad conseptum caueae prosequente populo pompatico fauore deducor.

4. Tertullianus, si recta lectio est, caulam etiam in libello De Spectaculis dixit noue magis quam improprie: Ceterum qualia illa sunt, quae nec oculus vidit nec auris audiuit, credo circo et vtraque caula et omni stadio gratiora. Vbi ea voce includit etiam theatrum, nisi si legendum cauea.

Caput III

Ex occasione de diis quibus Amphitheatrum sacratur: Dianae inprimis, Ioui Latiari siue Diti, item Saturno. Ara Iouis in Arena. Mactatio ad eam stata vnius e bestiariis. Tertulliano ac Minutio lux.

1. Quod, vt tibi liqueat, non defugiam breuiter ea commemorare, quoniam id quoque ad lucem huius rei facit. Dedicabant inprimis locum et ludum hunc Dianae. Tertullianus: Martem et Dianam vtriusque ludi -gladiatorium et venatorium designat- praesidem nouimus. Cassiodorus magis distincte sacra Dianae Tauricae: Spectaculum, inquit, tantum fabricis clarum, sed actione teterrimum in honorem Scythicae Dianae repertum, quae sanguinis effusione gaudebat. Nec ab alia caussa Dianam pro ipsa venatione amphitheatrali Martialis posuit:
Inter Caesareae discrimina saeua Dianae.

2. Sed et Ioui sacrabant siue Latiari, siue Stygio. De illo Tertullianus Apologetico: Ecce in illa religiosissima Aeneadarum vrbe est Iupiter quidam, quem ludis suis humano sanguine proluunt. Sed bestiariorum, inquitis. Opinor hoc minus quam hominum. Idem scriptor aduersus Gnosticos: Sed enim Scytharum Dianam, Gallorum Mercurium, Afrorum Saturnum victima humana placari apud saeculum licuit. Et Latio ad hodiernum Joui media in vrbe humanus sanguis ingustatur. Minutius Felix: Jupiter cum Hammon dicitur, habet cornua et cum Capitolinus, tunc gerit fulmina et cum Latiaris, cruore perfunditur. Stygium siue infernalem interpretari eum videtur Prudentius:
Quid puluis caueae semper funebris et illa
amphitheatralis spectacula tristia pompae?
Hae sunt deliciae Iouis infernalis, in istis
arbiter obscuri placidus requiescit Auerni.

et aram imo Ditis in Amphitheatro positam agnoscere, quae sanguine hoc perfusa:
Funditur humanus Latiari in munere sanguis,
consessusque ille spectantum soluit ad aram
Plutonis fera vota sui. Quid sanctius ara,
quae bibit egestum per mystica tela cruorem?

3. Quinimo ex Minutio colligas, solemne quoddam ibi hominis sacrificium fuisse velut ad committendos ludos. Ait: Hodieque a Romanis Latiaris Iupiter homicidio colitur et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur. Mali, inquit, et noxii hominis, id est bestiarii. Itaque labor vt in Tertulliani loco, quem primitus adtuli, cum melioribus libris legam: Sed bestiarii, inquitis. Opinor hoc minus quam hominis. Sed praeter hos deos Saturnus etiam in partem venit huius tutelae. Lactantius ita adserit ex sententia Sinnii Capitonis: Venationes et quae vocantur munera Saturno adtributa sunt, ludi scaenici Libero, circenses Neptuno.

Caput V

Quando prima amphitheatra coepere, videri sero irrepsisse idque statim post venationem. Sed lignea primo fuisse, mox e lapide, Statilii Tauri. Augustum deditum venationibus. Dio correctus. Antiquariorum error in loco Tauriani Amphitheatri.

1. De impia vanitate satis, ad locum describendum redeo, cuius primum ortum et quasi natalem diu quaesiui frustra. Non enim magis clarum quando Amphitheatra haec instituta, quam quando venatio ipsa. Quam posteriorem gladiatoribus esse et in Circi sede diu haesisse, inducor non vanis coniecturis. Nata tamen amphitheatra, nisi fallor, haud diu ante tempora reipublicae desidentis et quidem temporanea primum et e ligno. Ita curionem -illum tribunicium dico qui tuba belli ciuilis- ligneam molem exstruxisse, quae diducta duo theatra redderet iterumque Amphitheatrum vnum conducta Plinius refert libro xxxvi.

2. Et in Dione lego theatrum quoddam e ligno exstructum corruisse cum multorum clade. Verba enim eius sic rescribam libro xxxvii: Καί τι καὶ θέατρον πρὸς πανήγυρίν τινα ἐκ ξύλων ᾠκοδομημένον ἀνετράπη καὶ ἄνθρωποι παμπληθεῖς ἀπώλοντο, non vt vulgo, ἐκ Σύρων, ex quo interpres nescio quid perplexi expedit siue impedit potius ad ludos de Syris. Sane valde recepta et crebra spectacula haec lignea, quod Vitruvius etiam suggerit libro v: Dicet aliquis forte multa theatra Romae facta quot annis nec vllam rationem harum rerum in his fuisse, sed errabit in eo, quod omnia publica lignea theatra tabulationes habent complures, quas necesse est sonare.

3. Et Caesar ipse Iulius iam dictator amphitheatrum ligneum exstruxit in campo Martis, quod Dio Cassius adsignificare videtur fuisse inuenti noui libro xliii: πολλούς, inquit, καὶ παντοδαποὺς ἀγῶνας ἔθηκε, θέατρόν τι κυνηγετικὸν ἰκριώσας, ὅ καὶ ἀμφιθέατρον ἐκ τοῦ πέριξ πανταχόθεν ἕδρας ἄνευ σκηνῆς ἔχειν προσερρέθη, multa et varia spectacula edidit venatorio quodam theatro e lignis structo, quod et amphitheatrum ex eo, quod vndique sedilia in orbem habeat sine scaena, appellatum est. Dixi ligneum, quia Dio verbo vtitur ἰκριώσας et quia postea memoria eius nulla.

4. At sub Augusto et venatio valde iam increbuit et increuit eius dignitas siue vna cum opibus augescente luxu siue potius, quia ipse ille princeps valde in hunc ludum pronus. Victor de eo: Quodque est laeti vel amoeni animi oblectabatur omni genere spectaculorum praecipue ferarum incognita specie et infinito numero. Et ipse Augustus in lapide Ancyrano fatetur venationes se dedisse, QUIBUS.CONFECTA.SUNT.BESTIARVM.CIRCITER.TRIVM MILIVM.ET.QVINGENTA.

5. Itaque statim venationi tunc reperta propria et mansura domus amphitheatrum exstructum e lapide Augusti suasu Statilii Tauri opibus et sumptu in campo Martio de quo Dio libro li: ὁ Ταῦρος Στατίλιος θέατρον τι ἐν τῷ ᾿Αρείῳ πεδίῳ κυνηγετικὸν λίθινον καὶ ἐξεποίησε τοῖς ἑαυτοῦ τέλεσι καὶ καθιέρωσε, Statilius Taurus in campo Martio theatrum quoddam venatorium lapideum et struxit suis impensis et dedicauit. Ait Dio diserte ἐν τῳ ᾿Αρείῳ πεδίῳ.

6. Antiquarii igitur nostri quomodo non errant qui locant id in monte Coelio? Praesertim cum et Victor in descriptione summaria vrbis pariter ponat in regione ix Circi Flaminii, sub qua Martius Campus. Hoc solum primumque lapideum amphitheatrum Romae fuit ad tempora Vespasiani. Nam quod Caligula struere coeperat apud Septa, Claudius omitti voluit Suetonio narrante in Caligula capite xxi. Et quod Nero postea magnificum in campo Martio erexit, fuit saltem e ligno, de quo Tacitus libro xiii Annalium et Suetonius in Nerone capite xii. Fateor et Castrense quoddam amphitheatrum fuisse regione Esquiliis, quod Publius Victor commemorat, sed cuius structor mihi irrepertus, nisi si is Tiberius imperator fuit, qui idem struxit et castra. Pompei amphitheatrum nullum nec Plinius tibi imponat libro xxxvi, capite xv, vbi Pompeii amphitheatri aperto librariorum errore leges pro Pompeiani theatri. Quod non monerem nisi praeteritum etiam Hermolao.

Caput VI

Tauri Amphitheatrum exustum et reparatum. Aliud maius a Vespasiano structum vrbe veteri media. Suetonius correctus, fortasse et Victor. Titus dedicauit id opus, postea collapsum et saepe instauratum.

1. Statilii ergo illud in multa fama et vsu, donec ambustum fuit sub Nerone. Xiphilinus admonuit vbi de magno illo incendio: τό τε Παλάτιον τὸ ὄρος σύμπαν καὶ τὸ θέατρον τοῦ Ταύρου ἐκαύθη, Palatinus mons vniuersus et Tauri amphitheatrum conflagrauit. Et quanquam restitutum postea -Victor id suadet, qui ponit inter opera quae aeuum ferebant suo aeuo-, tamen quia incendio illo informius redditum et infirmius, occasio data Vespasiano et cupiditas struendi noui. Struxit et quidem, vt Suetonius ait, in media vrbe. Hoc ipsum, Lipsi, quod insistimus, quod manu oculisque tangimus et quod iure miremur iniuriis restitisse tot annorum, tot bellorum."

2. Ego interrumpens "sermonis mihi venia sit", inquam, "hoc illud ais, quod vrbe media? Valde erras, oculis hunc vrbis ambitum siue pertica metire a latere propius aberit, quam ab vmbilico." Florentius "Pomoerium te decipit, adolescens", inquit, "nouae vrbis, quod ab Aureliano et post illum est. At veterem finitionem et limitem si inspicis, prope verum est Suetonii nota, cuius ipsa verba referre mihi pretium, vt emendem. In Vespasiano capite ix: Fecit amphitheatrum vrbe media, vti destinasse compererat Augustum. Amplissimos ordines et exhaustos caede varia et contaminatos veteri negligentia purgauit suppleuitque. Scribo et interpungo: amplissimum. Ordines. Amphitheatro enim data laus et titulus, amplissimi, non ordinibus, e quibus soli senatui conuenire eum scio nec tributum equiti vnquam, etsi de iusta medietate tamen haud adfirmo, satis est circa fuisse.

3. Struxit autem Vespasianus in consulatu suo octauo, id est vix biennio ante vitae finem. Inducor a nummo cuius inscriptio: IMP. CAESAR. VESPASIAN. AVG. COS. VIII. P. P. et parte altera expressa haec amphitheatri figura. Itaque coepit opus ipse, non absoluit, struxit, non exstruxit. At Titus filius summam manum imposuit idemque dedicauit. Duorum ergo principum opus ideoque non male Sextus Rufus, qui ambigue inscripsit Flauii Amphitheatrum, etsi fama et vulgus Tito magis adiudicarit siue fauore quodam in illum siue potius ex Romano ritu, quo receptum opera censeri a dedicante.

4. Non satis considerate igitur Eutropius et Cassiodorus, qui fecisse Titum id autumant, magis Aurelius Victor, qui perfecisse: Biennio post, inquit, ac menses fere nouem amphitheatri perfecto opere lautusque veneno interiit. Vbi lauti vox meis naribus parum elauta, quam enim habet sententiam? Scribamque libens amphitheatri perfecto opere lautibusque vel lautiisque. Censeo enim duo opera commemorari ab eo Titi, amhitheatrum et thermas. Quas infrequentiori nomine lautus adpellat, vti Festus lautulas: loca vbi lauandi vsum exercebant. Durum hoc mihi ipsi videretur, nisi Victorem cogitarem et reliquam eius adfectatae nouitatis phrasim. Atque hi duo soli principes fecere, alii refecere, cum casu aliquo laesum aut igne fuit. Inter eos Marcus Antoninus Pius, vt refert Capitolinus: Opera eius, inquit, Romae haec exstant, templum Hadriani, Graecostadium post incendium restitutum, instauratum amphitheatrum. Item Eligabalus Lampridii testimonio: amphitheatrum ab eo instauratum post exustionem.

5. Denique senatus ipse eam tuitionem suscepit sub Gordianis. Capitolinus: Quid enim opus est de restitutione templorum, de thermis Titianis, de aedificatione amphitheatri agere? Ita multorum cura et genio quodam perennitatis peruenire tanta machina potuit ad hoc aeui.

Caput VII

Communis amphitheatri Titiani forma, altitudo et capacitas eius. Laus et praeconia, denique vbi situm. Martialis explicatus.

1. Vere enim grandis, altitudinem hanc vides? Nunc quoque miranda est, etsi multum a vertice eius corruit, multum a pedibus subsedit. Nam mole et aeuo magna haec pondera clare desident terra cedente. Adde aggestum ruinarum, quantum periit? Alta igitur et Ammianus de ea: Amphitheatri moles solidata lapidis Tyburtini compage ad cuius summitatem aegre visio humana conscendit. Vides hunc orbem? Is quoque capax et supra tuam fidem. Publius Victor: Amphitheatrum, inquit, quod capit loca lxxxvii. . Et de gradibus tantum intellegit, credo, in quorum puluillis sedisse commode vult octoginta septem millia hominum, at in ambitu illo superiore et circumiectis porticuum aulis non minus item spectarunt quam dena aut vicena potius millia siue stantes siue in allatis cathedris sedentes

2. Iure ergo molem hanc admiratus Cassiodorus in hoc eulogium erupit: Hoc Titi potentia principalis diuitiarum profuso flumine cogitauit aedificium fieri, vnde caput vrbium potuisset. Et Martialis ante opera omnia orbis ponit historica, non poetica fide:
Omnis Caesareo cedat labor amphitheatro,
Vnum prae cunctis fama loquatur opus.

Intellegit enim hoc Titianum nec ad Domitianum illa aut de Domitiano, vt alucinatur interpretum vulgus. Doctorum curia mecum scit non ista solum, sed totum epigrammatum primum libellum in Titum maxime conuenire et eius ludos, quos in dedicatione huius amphitheatri exhibuit per dies paene centum. Idem poeta venerabilem molem appellat:
Hic vbi conspicui venerabilis amphitheatri
erigitur moles, stagna Neronis erant.
"
Et simul locum praeit in quo hoc opus destitutum, qui pars fuit Neronianae domus.

3. Sub has laudes exclamaui ego: "iam ardeo, Florenti, ardeo, restingue hunc ignem et sigillatim mihi explica veterem germanamque faciem huius loci." Florentius: "non inuitus", inquit, "scio enim praeter ingenuam delectationem, quae hic adiuncta, nihil magis facere ad illustrandam rem omnem spectaculorum. Quorum cum tam crebra mentio in omni genere scriptorum, cur fugiam tenebras tuas pellere exigui sermonis face? Audi igitur, describam tibi omnem interiorem hanc molem, imo depingam et quidem, quo magis capias, per partes. Bene enim olim Corynna ad Pindarum: Manu serendum esse, non sacco toto.

Caput VIII

Ingressio in particularem amphitheatri descriptionem. Primum de forma eius, quae oualis ostensa. Calpurnius et Dio explicati. De solo arenae, in quo cloacae siue specus et cui rei. Item de portulis.

1. Sed visne admoueamus nos paullum ad inferiorem hunc parietem, vbi vmbra?" "Imo sedeamus etiam, si ita visum", inquam, "in graduum his fragmentis." Simulque sedi ego et ridens ad Florentium: "quis scit", inquam, "si locum nunc non premam magnae alicuius vmbrae?" Florentius se quoque iam collocans "id quidem facile, imo necessum est", inquit, "nam ad podium sedemus et in orchestra. Heu, quot hic olim senatores? Sed specta."

2. Arenae huius primum siue caueae totius forma non rotunda et orbicularis prorsum est, vt oculi tibi possint imponere, sed porrecta magis paullum et oblonga. Dimensio id approbat, ratio ipsa operis, quia amphitheatrum iunctum et factum ex duobus theatris reiecta scaena. At theatrum non iusti hemicycli forma, sed amplius diametri quarta parte fuit, vt etiamnunc ostendit figura reliqua Theatri Marcellaei. Ad quam compositionem et figuram Cassiodorus praelucet: cum theatrum, inquit, quod est hemisphaerium Graece dicatur amphitheatrum, quasi in vnum iuncta duo visoria, recte constat esse nominatum. Item Isidorus: Amphitheatrum dictum, quod ex duobus theatris sit factum. Nam amphitheatrum rotundum est -non id quidem plane verum-, theatrum vero ex medio amphitheatro est, semicirculi figuram habens. Ovidius clarissime:
.... structoque vtrimque theatro,
vt matutina ceruus periturus arena

3. Quo aptissime comparat idem Cassiodorus: Oui speciem, inquit, eius arena concludens vt concurrentibus aptum daretur spatium et spectantes omnia facilius viderent, dum quaedam prolixa rotunditas vniuersa colligeret. Itemque Calpurnius in Bucolico de venatione Carini:
Et geminis medium se molibus alligat ouum.
Nam geminas moles duo theatra intellegit eaque alligari vult in ouum. Qui aliter explicant, circumludunt sententiam poetae, non tangunt. Idem cum valle comparat qui cincta vndique supino monte:
Qualiter haec patulum vallis contendit in orbem
et sinuata latus resupinis vndique siluis
inter continuos curuatur concaua montes,
sic tibi planiciem curuae sinus ambit arenae.
Nec versibus iis alia luce opus, nisi si apud elucum.

4. Dio Cassius idem voluit, cum montem quemdam cum amphitheatro componit: ὥστε, inquit, κυνηγετικῷ θεάτρῳ τὸ ὄρος σύμπαν, ὡς μικρὰ μεγάλοις εἰκάσαι, ἐοικέναι. Habes vniuersi huius caui formam, nunc aream vide. Ordiar enim cum architectis ab imo solo, ea pura sine substructionibus aut aedificiis libera tota ad cursum ferarum et ad pugnam.

5. Excipio quod in ea alibi, partem enim non designo. Ara fuit e lapide, illa dico cruda ara, quae sacra Ioui Latiari. Prudentius id te docuit, si versus eius audisti non iacenti aure. Iam sub ipsa area cloacae. Ita credere me iubet Andreas Fuluius, qui magnam etiam partem aedificii tolerari ab iis vult et sustineri. An ipse, an alius viderit, nescio, si vera traditio, ambigam fuerintne reipsa cloacae ad exfugendum educendumque humorem illum stagnorum provide structae an potius camerae quaedam et specus subterranei ad custodiam et receptum ferarum, quas tamen illi indiligenter cloacas censuerunt. Siue etiam ad vsum aquarum, quas in arenam occulte et subito inducebant atque educebant ad naumachias. Certe cum ferina magna vis cottidie in amphitheatrum induceretur.

6. Quaeri dignum est quo loco eae habitae aut seruatae, non enim omnes simul emissae. Si in ipsa area vspiam, artarint locum. Si extra, quomodo eae statim perductae aut qui ad manum? Mea quidem opinio sit partim subterraneos cauos fuisse, in quibus reconderentur sub ipsos ludos, partim depositas eas in caueis sub interiore ista porticu, e qua portulae et aditus plures pertinent in arenam. Non tam clare eas portulas hic vides, omnia enim haec ruinis aggesta et obruta, sed Veronae clarissime vbi vtrimque octo, nisi fallor, sub ipso isto podii muro. At non eae certe ad spectantium vsum, quia in arenam tantum conducunt, non ad subsellia aut gradus.

Caput IX

De specubus subterraneis amplius. Item de caueis in amphitheatris. Liuii defectus aut expletus aut sententia eruta. Portae in caueis et Plauto lux. Emissio ferarum et immissio.

1. Et de specubus quidem siue cryptis valde sententiam meam iuuat Cyriacus Anconitanus, qui maiorum aeuo Itinerarium scripsit, in quo de amphitheatro Veronensi sic tradit: Et nunc conspicitur locus rotundus arenae per totum magnis saxis vndique structus et, vt ita dicam, perfilatus, cum intus cubatis et antris multiformiter redimitus sit. Sicut de caueis Liuius libro xii -loco prorsus quidem fracto et mutilo, sed ex quo tamen non obscure elicio quod facit istuc- ait de censoribus locasse eos faciendos carceres in circo et oua ad notas curriculis numerandas et ...dam et metas trans ... et caueas ferreas pe... intromitterentur.

2. In circo, vt scimus, olim venatio exhibita, ante amphitheatra. Itaque huic fini ait Liuius caueas ferreas exstructas, per quas bestiae -ita enim sententiam fuisse suspicor, si non verba- intromitterentur in arenam. Nec de aliis caueis Statius II Siluis in leone mansueto:
... stat cardine aperto
infelix cauea et clausis circum vndique portis.
Hoc licuisse nefas, pauidi timuere leones
,
vbi nota mihi et portas, quae vel cauearum sunt vel potius istae amphitheatrales, de quibus dissero. Certe apud Plautum etiam portae in circo ad bestias emittendas in Persa:
Vbi quid credideris, citius extemplo a foro
fugiunt, quam ex porta ludis cum emissu'st lepus
.
Quem locum totum silentio premit vber alioqui interpres qui, fatendum est, non lucem, sed vmbram saepe facit nostro vmbro.

3. Nescio an Ammianus de istis libro xxviii: Maximinus effudit genuinam ferociam, sicut saepe faciunt amphitheatrales ferae diffractis tandem solutae posticis. An portulis ibi aliquis legat, sed audax sit, non muto.

4. Ostia videtur Varro adpellasse, De re rustica: Ostium habere debet humile et angustum et potissimum eius generis, quod cochleam appellant, vt solet esse in cauea, in qua -verius fortasse e qua, non enim certe in ipsa cauea pugnabant, nisi si caueam capit pro toto amphitheatro- tauri pugnare solent. Atque ex his caueis cum impetu quodam emittebantur in arenam. Vopiscus in Probo: Neque erat bestiarum impetus ille, qui esse caueis egredientibus solet. Ita enim vere et acute emendauit olim laudatissimus ille Faber. Capitolinus in Gallienis: Cum quidam gemmas vitreas pro veris vendidisset vxori eius, surripi quasi ad leonem venditorem iussit, deinde cauea caponem emitti.

5. Emittebantur ergo caueis iterumque in eas immittebantur post pugnam. Seneca de Ira: Curriculi rotarumque versata facies leonem redigit in caueam. Sed et portulas easdem ad hunc vsum acommodare Vopiscus videtur, qui aditus appellat in Probo: Immissi deinde per omnes aditus struthiones mille, mille cerui, mille apri."

6. Hic ego: "Sed nonne etiam, mi Florenti, ista de caueis itinerariis accipi possint, in quibus ferae clausae et transuectae? Claudianus eas, vt memini, pulchre describit iii De Laudibus Stilichonis:
Haec laqueis innexa gemunt, haec clausa feruntur
ilignis domibus. Fabri nec tigna polire
sufficiunt, rudibus fagis texuntur et ornis
frondentes caueae. Ratibus pars ibat onustis
per freta vel fluuios. Exsanguis dextera torpet
remigis et propriam metuebat nauita mercem
per terram pars ducta ratis.

Itaque potuere in specubus aut fornicibus deponi in hisipsis caueis." "Haec abnuo" ait Florentius, "et addo eas caueas ex argento et auro per splendoris speciem saepe factas. Sed pergamus in ipso loco nostro describendo.

Caput X

Aliter atque aliter solere ornari hanc arenam, in modum siluae, in modum maris. Antra pro caueis, interdum naues. Vopiscus, Apuleius, Calpurnius emendati.

1. Atque haec solens et vulgata arenae facies, cui non nego comptum aliquem nouitium saepe additum et colorum quosdam fucos. Varia enim cottidie ab ambitiosis editoribus excogitabantur, vt studia spectantium allicerent lenocinio quodam nouitatis. Ita fuere qui arboribus hoc planum consererent et arenam totam verterent in siluam, scilicet vt viuam imaginem exhiberent verae germanaeque venationis. Audax inuentum et quod non melius tibi expresserim quam ipsis Vopisci verbis in Probo: Venationem amplissimam dedit ita, vt populus cuncta diriperet. Genus autem spectaculi fuit tale: arbores validae per milites radicitus vulsae, connexis longe lateque trabibus adfixae sunt. Terra deinde superiecta totusque circus ad siluae consitus speciem gratiam nobis viroris obtulit. In qua extrema clausula censeo legas gratiam noui viroris, quomodo enim nobis? Nec Vopiscus ipse certe inter spectatores fuisse significat, quod abnuit aetas. Neque tamen gratia aut laus huius inuenti penes Probum, reperio Gordianum iam ante factitasse idem, etiam priuatum.

2. Capitolinum non aliter accipio, vbi de magnificis eius muneribus in quaestura: Feras Libycas vno die centum exhibuit, vrsos vno die mille. Exstat silua eius memorabilis, quae picta est in domo rostrata Cnaii Pompeii, quae ipsius et patris eius et proaui fuit. Sed et in Titi spectaculis tale aliquid indicat Martialis:
Quidquid in Orphaeo Rhodope spectasse theatro
dicitur, exhibuit Caesar arena tibi,
repserunt scopuli mirandaque silua cucurrit,
quale fuisse nemus creditur Hesperidum.
Imo aemulabantur id iam in prouinciis atque Apuleius in muneris Corinthiaci apparatu describit: Erat, inquit, mons ligneus ad instar inclyti montis illius, quem vates Homerus Idaeum cecinit sublimi instructus tabula -liber scriptus, quem a Giselino meo sum nactus, instructus fabrica rectius refert- consitus viretis et viuis arboribus summo cacumine de manibus fabri fonte manante fluuiales aquas eliquans.

3. Nec in solo solum haec variatio, sed in caueis ipsis quarum loco inuenerunt antra quaedam coëuntia et deëuntia, quae velut e terra emitterent subito feras. Calpurnius hoc voluit, cum in Carini venatione timide miratur:
Ah, miseri, quotiens nos descendentis arenae
vidimus in partes ruptaque voragine terrae
emersisse feras; et iisdem saepe latebris
aurea cum croceo creuerunt arbuta libro.

Etsi legi ibi malim discedentis arenae, vti et in Plinii de curionis amphitheatro discedentibus tabulis. Intellegit enim arte quadam et machinis antra illa velut hiatu terrae et aperta celeriter et operta iterumque arbutis et virgultis tamquam crescentibus inducta.

4. Quae ipsa decora fuisse fatendum est et blandientia sensibus imitatione quadam naturae. At illud iam improbi acuminis et nescias an exemplo quodam a sacra Noachi arca, quod nauim aedificare grandem aliquam solent in ipsa arena, quae solutilis esset, et subito luxata emitteret omne genus ferarum pro arbitrio magistri temperantis. Dio id scribit et narrat vbertim in Nerone, vult etiam exemplum oblatum scelestae illius nauis, qua matrem necaret ab hac amphitheatrali. Verba eius commemini: ἐπεὶ δὲ καὶ ἐκ τοῦ προφανοῦς ὤκνουν τὸ ἔργον καὶ κρύφα διὰ φαρμάκων οὐκ εἶχον αὐτὴν ἀνελεῖν, ναῦν ἰδόντες ἐν τῷ ἀμφιθεάτρῳ διαλυομένην τε αὐτὴν ἐφ᾿ ἑαυτῆς καὶ τινα θηρία ἀφιεῖσαν καὶ συνισταμένην αὖ πάλιν, ὥστε καὶ ἐρρῶσθε, τοιαύτην ἑτεραν ταχέως ἐναυπηγήσαντο: Et quoniam eam caedem palam non audebant nec venenis clam patrare facile id possent, nauim quampiam in amphitheatro conspicientes ita factam, vt sponte solueretur et belluis quibusdam emissis rursus compingeretur et rediret in priorem statum, visum iis huic similem aedificare.

5. Nec minus clare in Seuero: τῆς δὲ δεξάμενης ἁπάσης τῆς ἐν τῷ θεάτρῳ ἐς πλοίου σχῆμα κατασκευασθείσης ὡς τετρακόσια θηρία καὶ δέξασθαι καὶ ἀφεῖναι ἀθρόως, ἔπειτα ἐξαίφνης διαλυθείσης ἀνέθορον ἄρκτοι, λέαιναι, πάνθηρες, λέοντες, στρουθοὶ, ὄναγροι βίωνες, ὥστε ἐπτακόσια τὰ πάντα καὶ θηρία καὶ βοτὰ ὁμοῦ καὶ διαθέοντα ὀφθῆναι καὶ σφαγῆναι, Receptaculum autem omnium ferarum in amphitheatro exstructum erat instar nauis, quae capere simul et emittere posset ad feras quadringentas. Ea autem desubito occulte soluta exsiliebant vrsi, leae, pantherae, leones, struthiones, onagri, bissontes, ita vt septingentas feras aut pecudes simul et currere liceret cernere et occidi.

6. Nec naues solum eiusmodi induxere in theatra sed, quod magis admirere, quodammodo mare ipsum. Reperti enim qui hoc omne rotundum per occultos quosdam ductus et meatus, subito aqua replerent et pro terrestribus feris monstra maris ostenderent et classes et naualem pugnam. Ei aquarum inductioni fortasse non aberret, qui subterraneos illos canales adtribuat, de quibus supra. Carini principis ludis id factum visumque a se Calpurnius memorat:
Nec solum nobis siluestria cernere monstra
contigit, aequoreos ego cum certantibus vrsis
spectaui vitulos et equorum nomine dignum
sed deforme pecus, ...

7. Et diu ante illum Nero id vsurparat Dione sic narrante: aliquando, inquit, belluis interfectis et venatione exhibita subito aquam in amphitheatrum induxit et nauale certamen ostendit rursumque ea educta gladiatores in loco praebuit, denique inducta iterum, magni sumptus publicum epulum. Nec aliter Domitianus, qui, vt Suetonius ait, praelium equestre ac pedestre commissit et in amphitheatro nauale quoque. Noster Seneca ingenia istorum hominum miratur magis quam laudat in epistola xci: Qui euripos subito aquarum impetu implent aut siccant et ostendit inter nouas inuentiones esse.

Caput XI

De muro qui arenam cingit, de podio quod super eum, eius forma, dignissimum eum locum ad spectandum, senatui adtributum, imo magistratibus, aptum ad curules sellas. principis ibi suggestus, tribunal praetoris et Vestalium sedes.

1. Sed nonne extra limitem eo, quod dicitur, extraque oleas? Nam cum propositum mihi saltem natiuam genuinamque amphitheatri faciem ostendere, addo etiam ecce colorum fucos et pigmenta et vereor, Lipsi, vt cum fastidio tuo." "Meone?" inquam, "imo merum mel et nectar, Florenti, bibo in hoc sermone quem tu magis magisque sitienti mihi liberaliter infunde et, vt ille ait, πίονι μέτρῳ." Florentius renidens "e genere parthorum tu quidem es", inquit, "de quibus increbuit quo plus biberint, plus sitire. Sed educam te e siticulosa hac arena et ad podium transibo, quod adsidemus, nam post arenam murus ecce iste occurrit, qui podium sustinet quique claudit et ambit infimum hoc solum. Podium enim appello proiecturam hanc, quae in summo muro, quae paullum prouehitur et propendet instar pedis, vnde et nomen. Maenianorum ea quaedam species est facta in theatris, templis, aedibus ad circumeundum, innitendum, spectandum.

2. Mediolani inscriptio vetus est:
DOMITIANVS.PODIVM.CVM.LORICA.ET.ADITVS.VIVVS.FECIT.
Salerni alia:
T.TETTIENVS.FELIX.AVGVSTALIS.
HS.L.M.N.LEGAVIT
AD EXORNANDAM.AEDEM.POMONIS
EX.QVA.SVMMA.FACTVM.EST.
FASTIGIVM
INAVRATVM.PODIVM.PAVIMENTA.
MARMOREA
Et de his ipsis theatralibus alia: THEATRVM.STRAVIT.PAVIMENTO.PODIO.CIRCVMSCRIPSIT.

3. Itaque, vt clare capias, non aliud podium hoc nostrum, quam muri pars proiectior et prominentior ante imum spectaculorum gradum, cui columnae impositae cum epistyliis ad ornatum siue, cum liberet, ad innixum. Vitruvius describit non obscure magnitudine etiam expressa, si attendis libro v, capite vii, vbi de theatris: Podii, inquit, altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi duodecima orchestrae diametri. Supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri. Cuius mens, vt si orchestra tota in qua senatores, pone eam esse graduum quattuor aut quinque, alta pedes xii, tum ipsum podium vnius sit columnae eius trium. Et addo victoriolas etiam reponi solere in podiis istis. Spartianus suadet in Seuero, vbi de Circi ludis: Victoria, inquit, vento icta de podio stans decidit. Et Dio Cassius agnoscit in theatri scaenis libro l, cum refert inter prodigia ventum tam grandem fuisse ὥστε καὶ νίκης ἄγαλμα ἀπὸ τῆς του θεάτρου σκηνῆς πεσεῖν, vt et Victoriae simulacrum a scaena theatri caderet.

4. Ad hoc podium spectare soliti primi e senatu, nam cum orchestra plurium graduum esset, dignissimus habitus ille imus, qui podio proximus et arenae, quippe ex quo facillima spectatio. Iuuenalis:
.... generosior et Marcellis
et Catulis Paulique minoribus et Fabiis et
omnibus ad podium spectantibus.
Suetonius Augusto capite xliiii, Factum decretum patrum, vt quoties quid vsquam publice spectandum proponeretur, primus subselliorum ordo senatoribus vacaret. Primus siue imus ac nescio an inter ipsum podium et gradus spatii aliquid vacuum fuit latioris, in quo spectare soliti honorati idque proprie ad podium spectare. Suadeor quod sellis curulibus spectasse quosdam reperio, vt Suetonius narrat de Augusto: Commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit vt laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.

5. Item, quod sellas easdem honoris caussa positas absentibus siue etiam mortuis. At sellae eae non est vt commode positae in gradibus ipsis fuerint, commodissime in hoc plano. Credamque consules, praetores aliosque quibus id ius in curulibus suis ad podium sic sedisse cum lictoribus, viatoribus et magistratus sui pompa. Tacitus hoc postremum ingerit libro xvi Annalium, cum praemia describit accusatorum: Liberto et accusatori praemium operae locus in theatro inter viatores tribunicios datur, ex quo necessum fuisse eos bono honestoque loco et iuxta tribunos ipsos nec immerito, vt quisque magistratibus suis appareret.

6. Nec magistratus solum ad hoc podium dissignator ego colloco, sed et principem ipsum, cui tamen eminentior quidam suggestus exstructus et velut sua domus. Origo rei a Iulio Caesare, quem Suetonius inter alios honores, quos nimios recepit, admisisse ait: statuam inter reges, suggestum in orchestra. Secutique principes id tenuere, vt clarum ex eiusdem Suetonii Nerone capite xii: Icarus, ait, primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsumque cruore respersit, nam perraro praesidere ceterum accubans primum paruis foraminibus, deinde toto podio ad aperto spectare consueuerat.

7. Ex quo facile colligis suggestum illum tectum et inaedificatum fuisse ad modici cubiculi formam, cui proprium etiam suum podium -de eo enim, non de grandi illo amphitheatrali necessario Tranquillum capis-, quod ostiis quibusdam siue fenestris arenam versus aperiretur. Plinius hunc morem satis illustrat Laudatione ad Traianum, quem commendat quia ciuiliter sustulit: Digna, inquit, victore populo sedes -de circo sermo est, - visenda cum cetera specie, tum quod aequatus plebis ac principis locus. Siquidem per omne spatium vna facies nec magis proprius spectandi Caesari suggestus, quam propria quae spectet. Licebit ergo ciuibus tuis inuicem contueri, dabitur non cubiculum principis sed ipsum cernere in publico, in populo sedentem.

8. Sed praeter hunc suggestum ad podium etiam tribunal editoris. Cum enim aliis honoribus, vt lictoribus et veste praetexta, insignes voluerint eos esse qui ludos exhiberent, tum etiam altiori hac sede in qua praesiderent. Suspicor ex Suetonii Augusto, qui Virginibus Vestalibus, inquit, locum in theatro separatim et contra praetoris tribunal dedit. Nam quod praetorem nominat, eo est quod plerumque ludos ii exhibebant. At quin aliis etiam editoribus is honos et is locus non ambigo, ad hoc tribunal refero quod Vitruuius in omni pusillo et magno theatro fieri vult itinera, ascensus, pulpita, tribunalia, libro v, capite vii. Quod vero ad podium ea sedes cum ratio euincit, tum Suetonius, qui ex aduersum collocat Vestales, eae autem ad podium. Prudentius:
An quoniam podii meliore in parte sedentes
spectant aeratam faciem, quam crebra tridente
impacto quatiant hastilia.

Caput XII

Quod tutamen infimo illo podio fuerit a feris. Retia solere praetendi bene nexa, bene firma. Versatilia item quaedam ligna, cancellos ferreos et euripos. Sudatum in Calpurnii versibus.

1. Et de podio quidem hactenus transeo." "Imo mane," inquam ego, "mane, magnus mihi hic metus." Circumspexit Florentius velut quaerens. Sed ego cum risu "non pro me, ne erres", inquam, "sed pro consulibus et hoc omni senatu romano, quos tu quidem in podio collocas, id est, in ipso ostio orci. Quomodo enim hic tuti a feris, quis leo, quae panthera illos non inuadat tantillo ab arena interuallo? Iam si elephas aliquis, heu!"

2. Risit hic largiter Florentius et "o te hominem albo hepate", inquit, "profecto mater tua numquam flebit. Quid tamen hic periculi? Murus iste quem vides quique arenam diuidit, scito altiorem fuisse non paullo quam pro aspectu. Ipse corruit et subsedit et rudera aream alleuarunt. Non minus certe olim altitudinis habuit cum hoc podio duodenos quindenosue pedes. Quae fera hunc transsiliat? Et tamen contra inopinatos quoque casus, scito a catis illis prouide prouisum. Nam primum retia valida nodosa in orbem vndique podium hoc cingebant.

3. Plinius ea intellegit libro xxxvii de Neronis quodam munere: tanta, inquit, copia succini inuecta, vt retia arcendis feris podium protegentia succino nodarentur. Et Calpurnius, qui retia illa in Carini venatione format et torquet ex auro:
... auro quoque torta refulgent
retia, quae totis in arenam dentibus exstant
.
Nec retia solum, sed versatilis quidam trunci adpositi muro et huic podio contra scansionem omnem ferarum et insultum. Quae ligna quidem manifesto in ipsis caueis Ammianus agnoscit libro xix: vt dentatae in caueis bestiae tetro paedore efferatae euadendi spe repagulis versatilibus illiduntur.

4. In caueis, inquam, sed in ipso etiam podio aut circa videtur Calpurnius locare etsi verbis parum claris aut certis:
... nec non vbi finis arenae
proxima marmoreo peragit spectacula muro
sternitur adiunctis ebur admirabile truncis
et coit in rutilum, tereti qua lubricus axem
impositos subita vertigine falleret vngues
excuteretque feras.

Versus enim dubiae et intricatae scriptionis. Legerem et coit in rutilam siue rotulam, vt velut truncos eos eburatos vtrimque in rotulam coisse atque ita insilientis ferae impetum fregisse et vertendo excussisse. Nescio etiam an in ruplum. Nam ruplus in Glossis στροφεὺς γαλεάγρας καὶ ἀπόψηκτιον, cardo et vertebra caueae.

5. Sed mentem facilius versuum horum adfirmarim, quam verba. Vult omnino transuersa quaedam ligna versatilia obiecta muro, quae feras fallerent dum enituntur." Ego hic iterum: "anceps hoc praesidium, Florenti, et quomodo me firment versus tam infirmi? Sane -rideas licet- ego etiamnunc in summa cauea spectare eligam nec inuideam senatui orchestram. Contra elephantes enim et immanes illas feras quid?" "Parata arma" inquit Florentius, "nam aut clathris ferreis arenam totam circumdabant aut, quod certius, euripis. Valde enim id genus metuens aquae. Plinius libro viii: Vniuersi -de elephantis loquitur- eruptionem tentauere non sine vexatione populi circumdati clathris ferreis. Qua de causa C. Caesar dictator postea simile spectaculum editurus euripis arenam circumdedit, quos Nero Caesar sustulit equiti loca addens. Et iamne securus?" "Haud plane etiam," inquam ego, "sed perge."

Caput XIII

Gradus et eorum forma, diuisi accurate in suas partes, puluilli in iis. Praecinctiones, aditus, viae, cunei, cathedrae, porticus. Vitruuius, Tertullianus, Martialis, Calpurnius, varii scriptores varie emendati aut illustrati.

1. Florentius: "gradum igitur iam promoueo ad gradus et ad hos subselliorum, vt sic dicam, colles. Non male colles, quia reuera per decliue iacentium ea forma. Itaque Calpurnius apte descripsit:
Immensosque gradus et cliuos lene iacentes.
Male enim aliquot libri diuos. Nec quicquam hic sane de puluinari, sed vt totam hanc sedendi spectandique rationem subtili quadam Minerua intelligas, non crassa. Opus vt hoc omne spatium distinguam tibi per partes, quae erunt istae: gradus, praecinctiones, aditus, viae, cunei, cathedrae, porticus.

2. Gradus appellamus, vti scis, ea ipsa loca in quibus sedebant. Sic dicti in amphitheatris, quia ad formam scalarium graduum alii alios consequuntur. Eorum dimensio Vitruuio expressa: gradus, inquit, vbi subsellia componantur, ne minus alti sint palmopede et digitis sex. Latitudines eorum, ne plus pedes duo semis, ne minus pedes duo constituantur. Palmopede, id est, pede et palmo siue palmis quinque. Palmus enim quatuor digitos continet, pes quatuor palmos.

3. Sed haec tamen Vitruuiana altitudo non conuenit gradibus amphitheatri Veronensis, qui Torello dimetiente alti dumtaxat pedem et duas vncias, id est, pedem et duos digitos semis et paullum, quod excurrit. Sed cur tam lati? Parum enim ex symmetria et bono loci videtur duos pedes et semis latos eos facere. Quod verum est, sed latitudinem eam exigit in contextu illo graduum ratio sedendi. Pedes enim eorum qui in superiore gradu spectant innixi inferiori gradui proximo, qui ne laederent sedentes alios neue ipsi laederentur, opus habuere aliqua laxitate. Fortasse etiam ad pone transeundum, siqui surgerent aut sedentibus iam aliis intrarent, gradus autem isti e lapide, vnde scitum illud Aristippi, Cui bono eruditio? Huic saltem, inquit, ne in theatro lapis sedeat super lapidem.

4. Quanquam et saepe e ligno. Sero repertum vt puluilli insternerentur senatui idque primus Caligula instituit. Dio Cassius: τά τε προσκεφάλαια τοῖς βουλευταῖς, ὅπως μὴ ἐπὶ γυμνῶν τῶν σανίδων καθίζονται, πρῶτον τότε ὑπετέθη, καὶ πίλους σφισι τὸν θετταλικὸν τρόπον ές τὰ θέατρα φορεῖν, ἵνα μὴ ἡλιώσει ταλαιπωρῶνται, ἐπετράπη, Puluilli tunc primum senatoribus, ne nudis asseribus insiderent, subiecti et pileos thessalicos in theatra iis inferre concessum, ne insolatione torquerentur. Ait clare senatui tantum, postea tamen id etiam equiti concessum ex Iuuenali:
... exeat, inquit,
si pudor est et de puluino surgat equestri,
cuius res legi non sufficit

5. Praecinctiones sequuntur quas, si bene capio, non aliud censeam quam graduum interualla et diuisiones quasdam in orbem. Vitruuius aliquoties nominat sed, vt in re tunc clara, describit nobis parum clare: Praecinctiones, inquit, ad altitudines theatrorum pro rata parte faciendae videntur neque altiores, quam quanta praecinctionis itineris sit latitudo. Iterum: gradationes scalarum contra quadratorum angulos dirigantur ad primam praecinctionem. Videntur autem siue ad vomitoria et ipsos aditus siue in discriminibus orchestrae, equestrium, popularium gradus quosdam latiores altioresque struxisse, qui reliquos minores velut praecingerent et complecterentur, unde et nomen. Torellus certe obseruat in illo Veronensi gradum esse circa medium, qui duos pedes et vncias sex altus, cum reliqui tantum pedem et vncias duas. Atque ea profecto praecinctio, etsi Vitruuius et res ipsa plures suadent vna.

6. Baltheus id alio nomine vocatur a pari caussa, quia velut cingulum quoddam latum fuit. Calpurnius in Amphitheatro Carini:
Baltheus en gemmis, en illita porticus auro.
Tertullianus De Spectaculis: Vias enim vocant cardines baltheorum per ambitum. Ex quo disce ad cingula etiam ista fuisse vias. Diazomata item graecanica voce commode appellat Vitruuius capite vii: gradus, diazomata, pluteos.

7. Aditus deinde, qui in ipsa gradatione portae quaedam siue ostia, per quae ab exterioribus porticibus venitur et descenditur in ipsas sedes. De his architectus: Aditus complures et spatiosos oportet disponere nec coniunctos superiores inferioribus, sed ex omnibus locis perpetuos et directos sine inuersuris faciendos, vti cum populus dimittitur de spectaculis, ne comprimatur, sed habeat ex omnibus locis exitus separatos sine impeditione.

8. Vomitoria appellat Macrobius voce vulgi libro vi Saturnalibus capite iiii ad illud Vergilii:
......totis vomit aedibus vndam
Pulchre et antique. Vnde et nunc vomitoria
-alii libri vomitaria- in spectaculis dicimus, vnde homines glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt. Atque haec foramina perspicua in hisipsis graduum reliquiis itemque in illo Veronensi.

9. Ad vias venio, quae auctore Tertulliano hic duplices: vias enim vocant cardines baltheorum per ambitum et discrimina popularium per procliuum. Optime eruditus scriptor, vult enim vias alias esse quae ad cardines siue limites baltheorum in circuitu, alias quae a vomitoriis illis in descensu. Itaque ait per procliuum. Sed cur popularium tantum meminit eaque discriminari et in cuneos suos tribui viis illis secantibus vult? Adhaeresco. Excludere enim aperte equestria et orchestram videtur, aliter quam Suetonius, qui cuneos in his agnoscit, ergo et vias. Sed popularia large fortasse acceperit scriptor Afer pro omni populi concessu.

10. Vias has modo itinera, modo scalaria Vitruuius appellat, sed scalaria tamen proprie vias, quae inter cuneos ad ascensum aut descensum. In his viis qui locum non habebant quique, vt suo verbo dicam, excuneati erant, spectabant stantes. Tertullianus: Nam apud spectacula et in via statur. Martialis facete de falso quodam equite libro v:
Sedere primo solitus in gradu semper
tunc cum licebat occupare Manneius,
bis excitatus terque transtulit castra
et inter ipsas paene tertius sellas
post Caiumque Luciumque consedit,
illinc cucullo prospicit caput tectus
oculoque ludos spectat indecens vno.
Et hinc miser deiectus in viam transit
subsellioque semifultus extremo
et male receptus altero genu iactat
equiti sedere lectioque se stare.
Cuius epigrammatis sententia ista: Manneium solitum ante Domitiani edictum sedere inter equites et quidem in equestrium primo gradu, qui ad orchestram, sed agnitum et pulsum aliquoties a dissignatore, lectio transisse tandem ad summam caueam et spectasse inter plebem et pullatos, tantum non inter cathedras muliebres, sed illinc quoque deiectum, spectasse in via semi stantem. Atque huius sententiae etiam illud Taciti est libro xvi de militibus qui a Nerone dispositi per cuneos stabant, nequod temporis momentum impari clamore aut silentio segni praeteriret. Nam stetisse eos censeo in his vtrisque viis.

11. Latitudo itineris ad baltheum mihi ignota, censeo non minus trium quattuorue pedum, si enim vulgarium graduum Vitruuio definiente duo pedes et semis, quidni duplum istis? At scalarium siue ascensuum altitudo in Veronensi apparet semipedis et vnciae, latitudo pedum binum. Humiliores ergo aliis sedentariis gradibus parte dimidia. Addo canaliculas quasdam et deriuationes aquarum ad oram extremam graduum fuisse, qua scalaria incipiebant. Apparent in fragmentis lapidum et vsum, credo, habuerunt siue aquae caelestis deriuandae siue potius humanae, nam cum dies totos in spectaculis persederent, quin vrina reddenda fuerit, non ambigimus eique vsui tribuimus hos incisos canales, nam ad pluuiam scire te volo pendulos leuiter et procliues omnes gradus fuisse.

12. At cunei iam -Alexis κερκίδας dixit- inter has vias medii. Quidquid enim sedilium diuiditur praecinctionum itineribus et secatur lateralibus viis in hoc nomen id venit. Nomen datum a forma, quia re ipsa scalarum directio talis, vt ab imo ordiens magis diffunderetur in altum redderetque cunei formam. Hoc modo vide. Digiti enim potius res est quam linguae, sed hoc mihi nota vias istas scalares non ab imo ad summum recta et sine intercisione isse. Contra est, dirigebantur saltem ab ima orchestra ad primam praecinctionem. Ibi desinebant et alternis aliae incipiebant, cum cuneorum noua variatione. Ita si triplex praecinctio -et id ex Vitruuio suspicamur-, triplex etiam ordo et discrimen cuneorum. Nec absurde fortasse senserim, si cuneos et praecinctiones finiam ac discriminem limitibus orchestrae, equestrium, popularium.

13. Architectus noster Augustalis meo animo describit non obscure: Cunei, inquit, spectaculorum in theatro ita diuidantur, vti anguli trigonorum qui currunt circa curuaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem. Supra autem alternis itineribus superiores cunei medii dirigantur. Et adde quae scribit capite viii: gradationes scalarum inter cuneos et sedes dirigantur ad primam praecinctionem, ab ea praecinctione inter eas iterum mediae dirigantur. Et sane haec praescriptio in parte apparet in Theatro Veronensi ad Athesim, quod deformauit -etsi παχύτερον- Torellus.

14. Atque hi cunei theatrorum, qui in scriptoribus occurrunt crebri. Iuuenalis:
... cuneis an habent spectacula totis
quod securus ames?

Martialis:
Aera, sed a cuneis vlteriora petis.
Inde Theatrum Cuneatum Virgilio aut Seuero:
... cuneati laeta theatri
seditio.

Et Ausonio: Cuneata creuit haec theatri immanitas. Inde excuneandi verbum -id est eiiciendi et velut extra cuneum excludendi- vsurpatum Apuleio. Hi cunei certi certis adsignati. Suetonius in Augusto capite xliiii: Militem secreuit a populo, maritis e plebe proprios ordines -id interpretor vel ordines aliquot subselliorum vel etiam cuneos- adsignauit. Praetextatis cuneum suum et proximum paedagogis. Ad discrimina haec cuneorum quique in iis sedebant, allusisse mihi Tertullianus videtur De Resurrectione Carnis: igitur quantum ad haereticos, demonstrauimus quo cuneo decurrendum sit a nobis. Sed clarius et ad Suetonii data verba Martialis libro v:
Sedere in equitum liceat an tibi scamnis
videbo, Dindyme, haud licet maritorum.

15. Cuneos autem etiam equitum et senatorum fuisse clare docet Suetonius Domitiano capite iiii: Die proximo omne genus rerum missilia sparsit et quia maior pars intra popularia deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronunciauit. Et Virgilius plebis item ac patrum agnoscit:
.....hunc plausus hiantem
per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
corripuit.

16. Ad cathedram iam perueni, quam solus Tertullianus mihi in amphitheatris suggerit: Cathedra, inquit, vocatur, ipse in amfractu ad consessum situs. Et intelligitne amfractum in singulis gradibus? An potius superum locum, vbi cliui subselliorum desinunt et murus incipit, qui porticum facit cliuosque illos velut frangit? Nam plani aliquid spatii ibi fuisse videatur, vnde cathedris positis spectarent. Possis Calpurnium ad hanc sententiam flectere:
Venimus ad sedes, vbi pulla sordida veste
inter faemineas spectabat turba cathedras.

Nam feminae et pullati non nisi ex superiore loco spectabant ex Augusti decreto, quod Suetonius memorat capite xliiii. Sellas etiam Martialis nominat, nescio an pro cathedris an pro subselliis graduum ipsorum. Nam tenebrae mihi adhuc in isto eius versu:
Et inter ipsas paene tertius sellas
post Caiumque Luciumque consedit.

17. Rettulli quidem supra ad faemineas sellas sed repugnante, vt vereor, poeta, qui non vult equestria eum egressum, sed in aliqua semper eorum linea haesisse. An sellae etiam virorum, easque in gradibus ipsis collocabant? Ita prona quidem facilisque sententia sit, vt dicat misellum hunc irrepsisse inter Caii Luciique sellas et paene tertium sedisse cum duobus, sed ex illis quoque latebris protractum et sane de sellis allatis et illatis quidam mihi suadent. Suetonius Nerone capite xxvi: Interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum ex parte pro scaenii superiore signifer simul ac spectator aderat.

18. Iuuenalis in suo illo non inuidendo voto:
.... et duo fortes
de grege Moesorum, qui me ceruice locata
securum iubeant clamoso insistere circo.

Nam vult et optat sella se deferri in circum. Vitruuii etiam ambigua verba: Gradus, vbi subsellia componantur. Tamen magis est vt aliter fuerit ex iis quae supra dixi. Et Suetonii Iuuenalisque loci euincunt non nisi de supero loco, quod fatemur vltro, an ergo in Martiali scribendum tertias sellas capimusque pulsum eum a primo subsellio ad tertium? Sed quam sententiam aut acumen tum habebit τὸ paene? Iterum dico, parum mihi in hoc versu lucet aut liquet.

19. At de porticibus superioribus, e quibus tenuiores spectabant, satis certum. Calpurnius tangit:
... en illita porticus auro
certatim radiat.

Hanc supremam partem Dio ἁψίδα θέατρου dixit in Nerone: καὶ ἐλέφας ἀνήχθη, inquit, εἰς τὴν ἀνωτάτω τοῦ θεάτρου ἁψῖδα: Elephas sublatus est in summum fornicem siue arcum theatri. Nec male quia porticus illae, vt videtur, arcuato opere tectae. Certe tectae Vitruuius: Tectum porticus, inquit, quod futurum est in summa gradatione. Ideone non vane suspicer a Tertulliano cameras vocatas De Spectaculis: Deus etiam extra cameras et gradus et Apulias oculos habet. Vbi de Apuliis digitum tollo et fateor me non posse hiscere probum de iis aut probabile verbum.

Caput XIV

De ordine et locis in sedendo. Quando discrimen id factum. De orchestra, de equestribus et tribunos quosdam nouos fuisse inter equites. De popularibus deque loco pullatorum et faeminarum.

1. Locum et eius membra satis descripsi, ad cuius tamen lucem nonnihil etiam faciet si ordinem ordinum in consessu noris et discrimen. Populi enim Romani, vt scis, prisca diuisio in senatum, equitem, plebem. His discreta in spectaculis sua loca et gradus. In theatris quidem iam olim lege Roscia, at non ita diu in circo et amphitheatris. Promiscue enim ibi spectabant et quouis loco libere, quamdiu libertas Romae. Plutarchus indicat in Sulla: ἦν μὲν, inquiens, θέα μονομάχων, οὔπω δὲ τῶν τόπων διακεκριμένων, αλλ᾿ ἔτι τοῦ θεάτρου συμμιγοῦς ἀνδράσι καὶ γυναιξὶν ὄντος, ἔτυχε πλησίον τοῦ Σύλλα καθεζομένη γυνὴ τὴν ὄψιν ἐυπρεπὴς καὶ γένους λαμπροῦ, spectaculum quidem gladiatorum erat. Locis autem ad spectandum nondum tunc discretis, sed mixtim sedentibus viris faeminisque. Accidit vt propter Sullam mulier quaepiam sederet facie et genere honesta. At id mutatum sub principibus et discrimina dignitatum facta bono iure.

2. Nec subtiliter hic tempora exsequar, quid opus? Hoc scito, senatui in amphitheatris quoque suam sedem fuisse, suam equiti, suam plebi. Illam orchestram dixere, alteram equestria, tertiam popularia. De orchestra vbique obuium, quae vox nata in scaena et pulpito transiit communi abusu quodam ad alios etiam ludos. Sedes illi, vt Vitruuius ait, inter gradus imos. Is enim locus, quia scaenae et arenae proximus ideoque oculis auribusque expositus, optimus habitus spectioni siue auditioni. Cicero De Senectute: Vt Turpione Ambiuio magis delectatur, qui in prima cauea spectat, quam qui in vltima.
Horatius:
Vt propius spectes lacrymosa poemata Puppii.

3. Magnitudo eius, vt coniicio, in gradibus quattuor aut quinque aut fortasse pluribus, vt etiam sacerdotibus ibi locum demus et sociarum gentium legatis. Equestria autem Senecae nominata vii De Beneficiis: Equestria omnium equitum Romanorum sunt, in illis tamen locus meus fit propius, quem occupaui. Item Suetonio in Caligula: Decimas maturius dabat, vt equestria ab infimo quoque occuparentur. Et allusit argutatrix illa apud Petronium: Ego etiamsi ancilla sum, numquam tamen nisi in equestribus sedeo. Ea equestria lege veteri quattuordecim gradus tenuere, itaque passim legas sedere in quattuordecim et pro ipsa equestri dignitate in Seneca: At mehercule multis quattuordecim gradus sunt clausi, non omnes curia admittit.

4. Lege dico veteri, nam vt idem numerus sub principibus fuerit, aucto immaniter numero equitum, non hercle inducor ad credendum. Et impellit me in alia omnia Calpurnius, qui ostendit totam mediam superioremque caueam occupatam ab equite ludis illis celebribus Carini:
Venimus ad sedes vbi pulla sordida veste
inter femineas spectabat turba cathedras,
nam quaecumque patent sub aperto libera caelo
aut eques aut niuei loca compleuere tribuni.

Ostendit se in porticu summa spectasse inter faeminas, quoniam gradus omnes qui sub dio occupati ab equite aut tribunis. Nam hos quoque addit nec intelligit illos notos plebeios, caue erres, sed militares imprimis, fortasse et alios, qui vario agnomine sub principibus sunt nati, de quo copiose dicendi non hic locus.

5. Ouidius apte ad hanc rem in Fastis libro iiii, vbi quemdam militia functum in equestribus sibi adsidentem loqui facit:
Dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus
glorior, officio praefuit ille meo,
hanc ego militia sedem, tu pace parasti
inter bis quinos vsus honore viros.

6. Et eodem illo tribunicio iure spectasse se in equite Martialis ait:
... vidit me Roma tribunum
et sedeo qua te suscitat Oceanus
.
Nam quod de aere magno huius poetae suspicere aut censu fuisse equitem errabis, tenue semper et exsuccum hoc genus. Ipse id renuit loco alio et paupertatem clare praefert:
Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
sed non obscurus nec male notus eques
.

7. Inter equites igitur, quia adnexum hoc tribuniciae illi dignitati. Et quidem hi tribuni in gradibus primis spectabant ex Horatiano vetere interprete, qui ad locum illum epodon in Maenam:
Sedilibusque magnus imprimis eques
commode notat: Otho, inquit, quattuordecim gradus in theatro equiti separarat, ex quibus primi tribuniciis potestatibus vacarent.

8. Popularia sunt loco tertio et nomen ea notione reperies in Suetonii Claudio capite xxv: Germanorum legatis in orchestra sedere permisit simplicitate et fiducia eorum motus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et Armenios in senatu sedentes ad eadem loca sponte transierant. Et in Domitiano verbis, quae rettuli supra. Vlpianus etiam Milites stationarios disponi a praefecto vrbis vult ad tuendam popularium quietem. Callistratus in spectaculis Iuuenes quosdam accommodare se turbulentibus acclamationibus popularium scribit. Et scio vtrumque intellegere hunc plebis consessum. Plebis, nam etsi populi voce vtuntur, quae communis tribus ordinibus, tamen hic pro vna eius et vberiori parte. Vti et apud Iuuenalem:
Aequales illic habitus similemque videbis
orchestram et populum.

Intellegit enim in hac ipsa spectaculorum re plebem.

9. Popularibus autem adtributi reliqui omnes gradus, id est cauea media et summa, nam ima senatui et equiti vacabant. Itaque propter granditatem discrimen aliquod in ipsis popularibus et pro varia conditione plebis varii adsessus. Quosdam, imo plerosque Suetonius expressit Augusto: Militem secreuit a populo. Maritis e plebe propios ordines adsignauit. Praetextatis cuneum suum et proximum paedagogis sanxitque nequis pullatorum media cauea sederet, faeminis ne gladiatores quidem, quos promiscue spectari solemne erat, nisi ex loco superiore spectare consessit. Vbi de pullatis quod ait, illustrant Calpurnii versus:
o vtinam nobis non rustica vestis adesset!
vidissem propius mea numina, sed mihi sordes
pullaque paupertas et adunco fibula morsu
obstiterunt.

Ostendit enim se rusticum et pullatum spectasse in cauea summa procul a podio, vbi princeps. Ideo apud Senecam De Tranquillitate: Verba ad summam caueam spectantia sunt vilia et ad gustum minutae plebis.

10. At quod faeminae in summo, etiam Propertius tuus ostendit vbi praecepta aemulantis Cynthiae:
Tu neque Pompeia spatiabere cultus in vmbra
et cum lasciuum sternet arena forum,
colla caue inflectas ad summum obliqua theatrum
.
Ita legendi et iungendi ii versus et mens est: cum gladiatores in foro, caue oculos adiicias tu, qui in equite spectas, ad loca summa vbi mulieres.

Caput XV

Confusa aliquando locorum series eaque occupata. Aes pro locis. Plautus explicatus et Suetonius et Martialis. Dissignatores, eorum munus. Excitare. Tribuni voluptatum.

1. Et hi quidem limites, hic ordo, quem tamen migrabat et miscebat saepe Quiritium turbida plebs. Auidi enim multi ludorum et exclusionis metuentes loca de multa nocte occupabant et inhaerebant vt suis. Lampridius in Eliogabalo: Serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertur eosque subito ante lucem, vt solet populus ad ludos celebres conuenire, effudisse. Bene dixi occupabant, eo enim verbo id vulgo notabant. Martialis:
tunc cum licebat occupare, Manneius ...
Spartianus in Iuliano: Ad circense spectaculum itum est, sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminauit conuicia in Iulianum. Tangit et Tertullianus eam confusionem: Libertinos in equestribus, subuerbustos in liberalibus sedere, vbi liberalia equidem non aliud quam liberi populi locum ceperim, quem turpe occupari a subuerbustis et seruis stigmatiis. Addatur Suetonius Caligula capite xxvi: Inquietatus fremitu gratuita in circo loca de media nocte occupantium omnes fustibus abegit. Ait autem Tranquillus gratuita loca. Ergone aliquid alias pendendum? Apparet et quidem prisco etiam aeuo. Certe Plautinus Prologus, etsi non Plauti, id indicat receptum in seruis:
Serui ne obsideant, liberis vt sit locus
vel aes pro capite dent, si id facere non queunt,
domum abeant.

Graeci haec ᾿Οπτήρια appellasse videntur, quae explicant in Callimacho scholiastae: τὰ ὑπὲρ τοῦ ἰδειν δῶρα, munera quae spectandi caussa dantur.

2. Nec in seruis hoc tantum, sed receptum etiam in aliis e plebe, opinor, qui locariis nescio quid pro sedibus pendebant. Ita enim appellat Martialis qui loca dissignabant. In Hermetis gladiatoris laudibus:
Hermes suppositicius sibi ipsi
Hermes diuitiae locariorum
Hermes cura laborque ludiorum
.
Nam locarii meo animo non aliud hic quam dissignatores, quos Tertullianus in ludis agnoscit libello De Spectaculis: a templis et aris inter tribus et tibias duobus inquinatissimis arbitris funerum et sacrorum dissignatore et aruspice. Plautinus idem ille prologus agnoscit in scaena:
Neu dissignator praeter os obambulet,
quin etiam lictores illis attribuit,
.... neu lictor verbum aut virgae mutiant.

3. Qui enim hoc refert ad lictores magistratuum, errat. Nullae in hac Histrica prouincia eorum partes. Sed vt dissignatores in funere publico lictores comitabantur seuerioris imperii caussa et ordinis seruandi, sic in theatris. De funebri dissignatore Horatii illud nosti:
... dum ficus prima colorque
dissignatorem decorat lictoribus atris.

Non quia proprii dissignatorum vlli apparitores, viles enim ipsi olim et fortasse inter libertinos, sed accipiebant a domino funeris et editore ludorum. Ex hoc genere Lectius ille et Oceanus apud epigrammatarium nec magistri illi aut praefecti ludorum, nugae istaec interpretum, sed meri dissignatores, quorum tamen dignitas sub principibus aucta. Vlpianus bene monet libro iiii, De his qui notantur infamia: Dissignatores, inquit, quos Graeci βραβευτὰς appellant, artem ludicram non facere Celsus probat, quia ministerium, non artem exerceant. Et sane locus iste hodie a principe non pro modico beneficio datur.

4. Horum munus erat ordinibus sua loca adnotare, pellere occupatores ab alienis. Facete saepe meminit acutus et capitalis ille Hispanus per occasionem edicti Domitiani, quo licentiam in equite promiscue spectandi -quae contra leges eruperat- cohibuit. Et id dicebant theatrali verbo excitare aut suscitare:
Bis excitatus terque transtulit castra.
Alibi: Et sedeo qua te suscitat Oceanus.
Suetonius Augusto capite xiiii: Cum spectaculo ludorum gregarium militem in quattuordecim sedentem excitari per apparitorem iussisset. De qua eadem re Appianus: καὶ ὁ Καῖσαρ τὸν στρατιώτην ἀνέστησε, Et Caesar militem iussit surgere. Pulchrius in eodem plane verbo Graece lusit Diogenes Cynicus in Diogene Laertio: Τὸν κιθαρῳδὸν ἀεὶ καταλειπόμενον ὑπὸ τῶν ἀκροατῶν ἠσπάσατο "Χαῖρε ἀλέκτωρ"· τοῦ δὲ εἰπόντος· "Διὰ τί;" "ὅti", ἔφη, "ᾄδων πάντας ἐγείρεις." Citharoedum quendam quo cantante omnes discedebant eumque relinquebant, salutauit: "Salue galle." Illo quaerente: "Quid ita?" "Quia", inquit, "cantans omnes excitas." Ipso illo verbo argutissime lusit. Sed addo etiam labente aeuo praeter dissignatores videri fuisse digniore quodam nomine tribunos, qui electi ad moderandas et temperandas ludicras populi voluptates, ii dicti tribuni voluptatum, quorum formula et munus apud Cassiodorum libro vii Variarum Epistolarum x.

Caput XVI

Tubi occulti in amphitheatris ad sparsiones. Eas e croco diluto fuisse. Apuleius emendatus. Videri eumdem liquorem e statuis emissum. Pluria ad hanc rem exempla.

1. Videor de loco omnia dixisse, certe ea quae conspicuntur in aperto. Nam quin lateant etiamnunc quaedam non nego, quae tamen lucis tuae caussa protraham in claram lucem. In eo genere tubi sunt siue fistulae, quae in imo et summo amphitheatro dispositae ea arte et fine, vt odoratum quemdam humorem eiacularentur leuiter et inspergerent in sedentes. Is humor e croco plerumque. Seneca epistola xci: Vtrum tandem sapientiorem putas, qui inuenit quemadmodum in immensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat? Idem libro ii Quaestionibus Naturalibus: Nunquid dubitas quin sparsio illa, quae ex fundamentis mediae arenae crescens in summam altitudinem amphitheatri peruenit, cum intentione aquae fiat? Apuleius libro x: Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit vino crocus -ita emendo ex veteri codice nostri Giselini- diluta sparsimque defluens pascentes circa capellas odorato perpluit imbre. Bene Apuleius odorato imbre, quia e fistulis illis per minuta quaedam foramina stillabat is liquor in modum imbris.

2. Et signate locutus est Antonius Musa apud Senecam patrem, qui sparsiones odoratos imbres dixit. Vbi magnus ille Turnebus a se et a vero abit, dum tentat sufficere adoratos imbres et perperam ad missilia refert, nam rorem illum ingeniosum sparsiones vocabant apte. Glossae priscae: Sparsio κρόκος ὁ ῥαινόμενος. Et Martialis spargendi verbo in eo vsus:
Hoc rogo non melius, quam rubro pulpita nimbo
spargere et effuso permaduisse croco?

Et nimbum item aliquoties appellat vt libro i:
Et Cilices nimbis hic maduere suis,
libro ix:
lubrica Corycio quamuis sint pulpita nimbo.

3. Nec e fistulis solum hic imber, sed scito magis inuento e statuis expressus, velut humanus quidam sudor. Lucanus clare indicat:
Vtque solet pariter totis se effundere signis
Corycii pressura croci, sic omnia membra
emisere simul rutilem pro sanguine virus.

Et ex theatri Marcelli configuratione conspicuum in media et summa praecinctione statuas plures fuisse, partim ad ornatum, partim ad hunc vsum. Eas autem scire licet concauas fuisse et per immissas fistulas ferreas siue aeneas minutis foraminibus, velut per poros et membra expressum hunc humorem non sine praesenti quidem auxilio et manu administrorum, qui in parte inferna stabant." Ego interrumpens "Haec mihi mira" inquam, "sed dic tamen, oro te, clarius quomodo crocus exprimi arida potuerit in hunc imbrem. Non enim capio." Ille concusso capite et ridens "crocusne mera aut arida?" inquit, "mi iuuenis, erras, vino diluta fuit, vt Apuleius tibi praeibat, si filum attente sublegisses eius sermonis.

4. Mixtum videlicet tritumque florem eum herbae fuisse cum vino, quod vinum colorem deinde adsumeret et odorem. Plinius aperit: Crocum, inquit, vino mire congruit praecipue dulci, tritum ad theatra replenda. Itaque liquidum crocum Ouidius dixit:
Nec fuerant liquido pulpita rubra croco.
Et fluxisse eum per gradus Spartianus in Hadriano: In honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit. Vbi de balsamo item notabis, etsi minus id crebrum. At de croco in omnibus spectaculis protritum, etiam scaenicis. Ideoque solemnes crocos Propertius agnominauit:
Pulpita solemnes non oluere crocos.

5. Adeo vt etiam supinorum hominum deliciis e theatris in conuiuia sparsiones migrarint et eadem illa arte vnguentis perfusi conuiuae. Plutarchus de Othone narrat disposuisse eum in triclinio variis locis ἀργυροῦς καὶ χρυσοῦς σωλῆνας, ὥσπερ ὕδωρ τὸ μύρον ἐκχέοντας, argenteos atque aureos canales instar aquae vnguenta fundentes. Quod item in Neronis nepotinis sumptibus Tranquillus recensuit capite xxxi: Coenationes eius laqueatae tabulis versatilibus eburneis, vt flores et fistulis vt vnguenta desuper spargerentur. Ita enim eum locum legamus, quoniam duo ibi versatilia: et tabulae ad flores et fistulae ad vnguenta.

Caput XVII

Vela in theatris et amphitheatris, quando eorum vsus coeperit, colorata ea fuisse, aliquando serica, aliquando et purpurea auro distincta. Testimonia plura.

1. Tegmen etiam amphitheatri latet, quod superduci solet arcendo aestui ac soli. Tegmen hoc e velis. Primus inuentor rei Quintus Catullus aut certe iam inuentae primus Romae imitator. Valerius Maximus: Religionem ludorum crescentibus opibus mox secuta lautitia est. Eius instinctu Quintus Catullus Campanam imitatus luxuriam primus spectantium consessum velorum umbraculis texit. Ammianus de eadem re libro xiiii: Ex turba vero minimae sortis et paupertinae in tabernis aliqui pernoctant atris, nonnulli velabris umbraculorum theatralium latent, quae Campanam imitatus lasciuiam Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus.

2. Plinius libro xix de velis: Postea in theatris tantum vmbram fecere, quod primus omnium inuenit Quintus Catullus, cum Capitolium dedicaret. Eius ritus vestigia in ipsis amphitheatris, vbi foramina in summis lapidibus ad funes velorum illigandos, vt in Nemausensi illo clare et in summo hoc Romano quaedam grandiora, per quae coniicimus traiici et in altum dirigi antennas solitas velorum funes sustinentes. At ipsae deinde antennae siue mali per foramina ea immissae et demissae mutulis quibusdam excipiebantur firmitatis caussa. Ad antennas autem subrectas funes transuersim ligati et extensi, super quos ducta vela. Testimonia etiam sparsa in veterum scriptis. Propertius:
Et modo tam pleno fluitantia vela theatro.
Suetonius in Caio: Gladiatorio munere reductis interdum flagrantissimo sole velis emitti quemquam vetabat. Martialis:
Quamuis non modico caleant spectacula sole,
vela reducuntur, cum uenit Hermogenes.

3. Vitruuius praefatione libro x: In muneribus quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum quaedam dantur, quibus nec exspectatio nec mora conceditur, vt sunt sedes spectaculorum, velorumque inductiones. Lampridius in Commodo: Cum illi saepe pugnanti vt deo populus fauisset, irrisum se credens populum Romanum a militibus classiariis qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praecepit. In quo mihi nota milites e classe praepositos huic muneri, scilicet quia maritimi illi iure periti tractandorum velorum. Petunt etiam quidam apud Plutarchum in Romulo velabri etymon ab hoc ritu acute, sed non vere: ἔνιοι λέγουσιν, inquit, τὴν εἰς τὸν ἱππόδρομον φέρουσαν ἐξ ἀγορᾶς πάροδον ἱστίοις καταπεταννύναι τοὺς τὴν θέαν παρέχοντας, ἐντεῦθεν ἀρχομένους· ῥωμαιστὶ δὴ τὸ ἱστίον βῆλον ὀνομάζουσι. Quidam aiunt viam illam, quae a foro ad Circum fert ab editoribus ludorum velis solere integi, initio a velabris facto. Romani autem velum appellant quod nos histium. Non vere dico, quia velabri vocem diu notam et natam ante hunc ritum, qui Catuli aeuo inductus, satis clarum.

4. Colorata varie vela ista fuisse ad ornatum Lucretius ostendit versibus sane ad hanc rem luculentis: Et vulgo faciunt id lutea rufaque vela
et ferrugina cum magnis intenta theatris
per malos vulgata trabesque trementia pendent.
Namque ibi consessum caueai subter et omnem
scaenai speciem patrum matrumque deorumque
inficiunt coguntque suo fluitare colore.

5. Et carbasina vela Plinius libro xix nominat cum auctore: carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. Mox Caesar dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram ab domo sua vsque ad cliuum Capitolinum, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. Miratur et stupet in Caesariano facto Plinius vel quia tantum spatii inductum vel quia velis tam pretiosis. Nam serica ea fuisse Dio tradidit etsi parum adfirmate libro xliii: καὶ ἵνα μηδένα τῶν θεωμένων ὁ ἥλιος λυπήσῃ, παραπετάσματα ὑπὲρ αὐτῶν σηρικά, ὥς γέ τινές φασιν, ὑπερεπέτασε, neue quis spectantium a sole infestaretur, vela super eos serica, vt quidam tradunt, extendit.

6. Nec scio sane an Plinii libris non exciderit ea sericorum vox. Iam Nero purpurea etiam vela suspendit stellis aureis varie interstincta. Xiphilinus: τά γε μὴν παραπετάσματα τὰ διὰ τοῦ ἀέρος διατιθέντα, ὅπως τὸν ἥλιον ἀπερύκει, ἁλουργὰ ἦν καὶ ἐν μέσῳ αὐτων ἅρμα ἐλαύνων ὁ Νέρων ἐνέστικτο, ἀστέρες δὲ χρυσοῖ πέριξ ἐπέλαμπον, vela etiam, quae per aerem expansa ad arcendum solem, purpurea erant inque iis mediis Nero acu pictus currum agitans -videlicet instar Phoebi- circum vero vndique aureae stellae.

Caput XVIII

Eadem vela a Iuuenali velaria dicta. Quid velarii Augustaei. Vmbellae vsum et causiae fuisse velis non expassis. Martialis et Vopiscus explicati. Vmbellati claui.

1. Haec ipsa vela, nisi fallor, Iuuenalis velaria dixit illo versu:
... pugnas Cilicis laudabat et ictus
et pegma et pueros inde ad velaria raptos.

Nec enim interpretes hic audio qui velaria locum esse adserunt, vbi vela reconduntur. Imo aliam ego lucem Iuuenali do et ita capio, quasi laudarit et stupuerit adulator ille, quod ludis gladiatoriis pueri e pegmate subito in altum occulta quadam machina rapti sint et ad vela ipsa. Sane recepti in amphitheatris tales lusus talesque raptus, qualis etiam ille Martiali expressus de tauro cum Alcide in aethera rapto populo spectante et adstupente:
Raptus abit media quod ad aethera taurus arena,
non fuit hoc artis sed pietatis opus.

Lego etiam in veteri inscriptione: PRAEPOSITVS. VELARIORVM. DOMVS. AUGVSTAE, sed alio sensu, quia velarios ibi accipio qui praepositi velis in aula ducendis. Ita in aliis lapidibus: VELARII. DE. DOMV. AVGVSTI. et alibi: VELARII DOMVS AVGVSTANAE

2. Sed redeo ad theatrica nostra vela, quae moneo non semper extensa, quia saepe id impediebat ventus. Nec mirum in tam laxo et capaci circo. Hispanus poeta:
Aut Pompeiano vela negata Noto.
Quid tum igitur? inquies, spectabantne indefensi a sole? Non prorsus, duplex iis etiam tegmen: siue pillei siue vmbellae. Pillei quidem Thessalici, vt supra ex Dione rettuli, quem eumdem cum petaso aliquis fecerit, et notauit eruditus noster Iunius in libro ii Animaduersorum capite vi. Vsi et gausapis an causia loco illius pillei? Nam varia haec in Martiale lectio atque alii libri aliud lemma illud praescribunt his versibus Apophoretorum:
In Pompeiano tectus spectabo theatro,
nam populo ventus vela negare solet.

Significat diserte vsurum se tegmine causiae contra solem, si ventus inuidisset vela.

3. Ad eumdem vsum refero pilleos in theatris ab editoribus interdum datos, siue birros. Vopiscus in Carino vbi Iunium Messallam eiusque effusionem in ludis acerbe taxat: Donati sunt ab Atrebaticis birri petiti, donati birri Canusini. At de vmbella Martialis idem:
Accipe quae nimios vincant vmbracula soles,
sit licet et ventus te tua vela tegent.
Quam a facienda vmbra dictam scito nec aliud tegmen quam quo hodie in Italia passim supra caput suspenso vtuntur per viam et in aestu. E linteo formant instar obtusae et breuioris metae, quod orbiculata virga extensum baculo sustinent supra caput erectum. Iuuenalis de eadem:
En cui tu viridem vmbellam, cui succina mittas.

4. Et vmbellati claui apud priscos architectos qui capite paulatim instar turbinis latiore itemque vmbellati flores Foeniculi, Anisi, Sambuci apud hortenses scriptores, denique vmbella quod σκιάδιον Graecis."

Caput XIX

Per occasionem de pilleo quaesitum fuerintne eo vsi Romani? Non videri, imo nec Gallos aut Germanos. Certa tamen tempora fuisse quibus permissum tegmen, certos item homines. Nodi plerique omnes in ea re et scriptores explicati.

1. Desierat Florentius et iam surgebat, sed ego iniecta blande manu "viam mihi aperis eius sermonis" inquam, "in quem deferri diu mihi est votum. Itaque per tuam fidem, qui tam multa hodie me docuisti, hoc quoque velut ἐπίμητρον admetire, de Romanorum capite tecto siue intecto. Nam causiam iis tribuis aut pilleum sed tantum per ludos, quid ergo censeam, reliquo eos tempore fuisse intectos? Aegre id crediderim in moribus nostris tam aduersis." Florentius renidens "a via in semitam me abducis" inquit, "quam tamen quoniam valde velle te video, percurram pede leui.

2. Caput apertum et sine tegmine habere non Romanis solum olim sed, quod magis mirere, etiam Graecis veteribus et fortasse Germanis Gallisque nobis commune. De Graecis ecce apud Homerum non causiae, non pillei vsquam mentio nec celat nos eius interpres, quin silentium id caussam habeat ab hoc ritu. Quin Soranus in vita Hippocratis anxius est cur imago eius pilleata cernatur idque alii ad perigrinationes eius rettulere, alii ad alias caussas, quas ibi vide. At de Germanis inducit me facile Tacitus, qui cirros eorum nodosque commemorat, tegmina nusquam. Imo de Sueuis clare satis ostendit pugnasse eos etiam capite aperto crinibus religatis in altitudinem quamdam et terrorem. Et comatos nostros Gallos quidni credam ea parte intectos? Ni fuissent et pleraeque imo Europae gentes, non pilleum apud Parthos demum Martialis vt nouum quaesisset:
Frustra blanditiae venitis ad me,
ad Parthos procul ite pilleatos.

3. Sed de Romanis ipsis securius pronuntiem, quia signa mihi in illis et argumenta plura. Primum nummi omnes veteres statuaeque in quibus cultus scilicet et habitus priscus sine tegmine semper. Scriptores item prisci pilleum aut petasum abstinere videntur a vulgo, quo facit valde Suetonii locus, qui Iulium Caesarem ex omnibus decretis sibi honoribus non alium libentius aut crebrius vsurpasse ait, quam ius laureae coronae perpetuo gestandae idque ad caluitium celandum. Obsecro vt quid si pilleus aut petasus illis? Qui certe aptior et fidelior ad dissimulandum caluitium quam corona. Quinctiliani item oratoris sui descriptio in quo cum vestium omnium singillatim meminerit vsque ad calceos, in capite tamen format et fingit solum capillum.

4. Sed volsellis pugno, ecce telum. Eustathius, Homeri interpres, disertim scribit τὸ τὰς κεφαλὰς ἀκαταλύπτους ἔχειν, capita intecta habere, ad Romanos transisse a priscis Graecis. Cui autoritati quid opponas? Tamen fateor tempora quaedam et homines spectandos, quibus ius et vsus tegendi fuit. Tempora quinque: sacra, ludi, Saturnalia, peregrinatio, militia. Nam Romanos dum sacrificabant capite scimus fuisse velato idque prisco quodam et obuio ritu. Idem in ludis fuisse docui iam ante, etiam Saturnalibus, per quos liberrimae vitae dies pilleus admissus, signum scilicet libertatis. Martialis:
Permittis, puto, pilleata Roma.
Idem:
Dumque decent nostrum pillea sumpta Iouem.

5. Sed et peregrinatio quoque petasum bono iure sibi sumpsit contra pluuias, aestus, ventos. Plautus vbique addocet, qui peregre euntibus aut venientibus petasum aptat. Cicero item alibi in epistolis describens tabellarios iturientes: Petasatos eos venire, ait, et comites exspectare ad portam. Nec alius mentis illud Suetonii de Augusto: Solis ne hiberni quidem patiens domi quoque non nisi petasatus sub diuo spatiabatur. Ait domi quoque, quasi nouum illud et insolens innuens quod alibi quam per viam. Denique militiae pilleos non adimo inhibitus a Vegetio: Vsque ad praesentem, inquit, aetatem consuetudo permansit, vt omnes milites pilleis quos pannonicos vocant, ex pellibus vterentur. Nam alias exempla etiam in militibus pilleorum rara. Iam homines etiam certi, vt dixi, quorum vertex immunis a communi more.

6. Primum liberti, quos in pilleis fuisse noua libertate notius et testatius est quam, vt hic dicam. Addo aegros, quibus hoc quoque licuit capiti firmando. Ouidius indicat, qui amanti suo praeit ad morbum et pallorem fingendum et pilleolum tribuit inter signa:
Arguat et macies animum nec turpe putaris
pilleolum nitidis imposuisse comis.

Artemidorus etiam, qui de somniis scripsit non somniculose. Nam libro primo argute obseruat: ᾿Ερια ἀντὶ τριχῶν ἔχειν νόσους μακρὰς καὶ φθῖσιν προαγορεύειν, lanam pro capillis habere longos morbos et tabem significare, nimirum quia pilleoli isti e lana. Sed et Graecis πιλίδιον receptum in morbo. Plato iii de Republica: ἐὰν δέ τις αὐτῷ μακρὰν δίαιταν προστάττῃ πιλίδια τε περὶ τὴν κεφαλὴν περιτιθεὶς.

7. Sed et senibus pilleum tribuerunt a pari caussa. Varronis fragmentum adsignificat e libro i de Vita Populi Romani: minores natu, inquit, capite aperto erant capillo pexo vtique innexis crinibus. Et Nicephorus Gregoras ostendit eum morem cum Romano imperio Byzantium etiam translatum libro x in extremo: De capitis tegmine, ait, moris apud superiores principes erat, vt aetate prouectiores aulici pilleis turbinatis vterentur serico tectis, iuniores autem omnes prorsus nudis essent capitibus. Andronico autem imperatore is mos adeo exoleuit, vt passim omnes et seniores et iuniores pilleis vterentur non minus in palatio, quam in agris iisque variis et peregrinis. Sed tamen permissum hoc potius senibus credo, quam crebro vsurpatum Romae quidem, nam vbi exempla? Et contra Varronis verba nonnihil etiam inuenire possim quod probabiliter obducam.

8. Quartum denique genus cum pilleis sed male certis aut firmis. Conuiuae enim fuisse videntur pilleati. Horatius suspicionem clare facit:
Vt vinosa glomos furtiuae Pyrrhia lanae,
vt cum pilleolo soleas conuiua tribulis.

Nam habitum conuiualem adtribuere ille nescio cui videtur soleas et pilleum. Itaque vetus ibi interpres: Neue sic suffarcinatus eas, vt vnus de tribu qui ad caenam vadens ipse sibi soleas fert cum pilleolo. Et paulo post: Haec erat consuetudo veteranorum, pilleum portare cum calceis, quibus verbis quid sani subsit, haud sane video.

9. Et ambigo in toto hoc ritu. Primum quia in tam crebra conuiuiorum mentione pilleos non alibi inuenio. Secundo quia inepti iidem me iudice conuiuantibus ob vnguenta, ob coronas. Illud credo magis, pilleorum vsum in balneis fuisse a quibus, cum exirent eosdem aliquando retinuisse etiam in mensa. Certe lapis antiquus Patauii est, vbi conuiuii aliqua forma et qui accumbunt partim capite nudo, partim velut pilleolo aut fascia sunt deuincti. Sed hem, quod me paene fugerat, Athenaei locus est qui nescio an stabilitor et stator erit pilleo conuiuali. Nam loquitur apud eum libro vi Larensius dilaudans suos Romanos: ἐσθῆτας δὴ ἔχομεν καὶ ὑποδέσεις εὐτελεῖς, πίλους τε ταῖς κεφαλαῖς περικείμεθα προβατίων δερμάτων δασεῖς, id est, vestes etiam habemus et calceatus frugi ac simplices et pilleos capitibus circumponibus ex ouium pellibus densos ac villosos. Nec est sane vt pilleos illos aliter accipiamus, quam aut de mensalibus -in conuiuio enim haec dicta- aut peregrinantibus. Quod postremum ipse Larensius firmare videtur, qui praemisit Romanos nihil superflui in vestitu habere, οὖτε ἀπερχομένους, id est, vt ego interpretor, nec peregrinantes quidem aut alio abeuntes.

Caput XX

Obiectio pro pilleo eaque remota. Quis mos Romanus in capite aperiendo et operiendo. Plutarchus explicatus. Palliolum ad caput tegendum eaque in re Seneca, Petronius, Plautus illustrati nouiter.

1. At me, Lipsi, sermonis iam serio taedet et sessionis. Abeo." "Imo ego te etiam teneo" inquam, "et nodum iniicio, quem prius necessum est soluas. Romanos adfirmas capite intecto et in parte mihi persuades, sed de honore tamen quomodo expedis, quomodo caput digniori alicui aperuerunt, si id semper apertum? Nam Sallustius ecce scribit: Sullam in victoria dictatorem equo descendere Pompeio vni, adsurgere de sella, caput aperire solitum. Et nequid de militia hic cauillere, audi Senecam, qui recenset vt vulgatissimum morem: Si consulem videro aut praetorem, omnia quibus honor solet haberi faciam: equo desiliam, caput aperiam."

2. Risit secundum ista Florentius, "et heu Gordium nodum" inquit, "vbi Tenedia securis? Non vides etiam in illis Senecae verbis effugium de militia aut peregrinatione? Nam desultum etiam ex equo addit. Equi autem vsus infrequens aut nullus in vrbe. Sed tamen confide, non vtar his effugiis, veram soluendi viam insistam sine diuerticulo vllo aut flexu. Quam praeit mihi clare Plutarchus in Caussis, clare quidem vt verba Graeca sunt, nam interpres rem totam inuoluit caliginosa et deluta versione. Ait: οἱ Ρωμαῖοι των ἀνθρώπων τοῖς ἀξίοις τιμῆς ἀπαντῶντες κᾄν τύχωσιν ἐπὶ τῆς κεφαλῆς τὸ ἱμάτιον ἔχοντες ἀποκαλύπτονται, quae vertenda erant: Romani si cui obuiam facti sunt cui honor habendus et si forte caput veste iniecta tectum habeant, id reuelant. En capitis omnis tectio, en apertio quae Romae. Laciniam togae, inquam, -ea enim Plutarchi vera mens- in caput saepe reiiciebant contra ventum aut aestum eamque detrahebant in honorati alicuius occursu. Plutarchus idem eum habitum expressit in Gracchis de Nasica: τὸ κράσπεδον τοῦ ἱματίου θέμενος ἐπὶ τῆς κεφαλῆς, Laciniam togae reiiciens in caput.

3. Et passim nummi et marmora praeferunt, quoties representant sacrificantes. Atque haec vulgata tectio et sine nota. Aliam etiam eruo, quae delicatorum aut imbecillium propria quaeque saepe cum suspicione luxus. Ea erat, vt capite incederent palliolato. Seneca de ingenioso nostro, sed enerui Musarum patre, Maecenatem dico: Hunc esse, qui in tribunali, in rostris, in omni publico coetu sic apparuerit, vt pallio velaretur caput exclusis vtrimque auribus non aliter quam in mimo diuite fugitiui solent. Plutarchus superbiam Pompeiani liberti Demetrii taxans: Domino stante ipsus, inquit, accumbebat ἔχων δι᾿ ὤτων κατὰ τῆς κεφαλῆς τὸ ἱμάτιον, habens vestem in capite vsque ad aures. Qui locus bene allucet illi Senecae, sicut et huic Petronii describentis accubitum mollissimi omnium Malchionum: Pallio, inquit, coccino adrasum incluserat caput. Et Plauti versum ausim illuc trahere a paucis proprie intellectum:
Tum isti Graeci palliati capite operto, qui ambulant.
Scaenice enim tangit delicatos et molles istos, quod etiam alias solet per occasionem.

4. Sed dixi quoque aegros eo vsos haud dubie cum iustiori iam excusatione. Nec de alio palliolo capies illa Suetonii Claudio capite ii: Ob valetudinem gladiatorio munere nouo more palliolatus praesedit. Hoc Quinctiliani: Palliolum sicut fascias et focalia sola excusare potest valetudo. Item Senecae: Videbis quosdam graciles et palliolo focalique circumdatos pallentes et aegros.

Caput XXI

Spoliarii vbi locus fuerit. Gladiatorum cadauera vnco tracta. Victor illustratus. De gradibus qui intra porticus.

1. Et satin' vt exsolui hunc nodum? Certe me iamque abeo et surgo bona fide," simul descendit. Ego consecutus sum et ad portam cum venissemus quae ducit ad Forum "heus tu" inquam, "spoliarium nonne etiam in amphitheatris, vbi illud?" Florentius "non in ipsis" inquit, "sed iuxta ipsa. Et censeo e regione ad alteram illam portam fuisse, quae, nisi fallor, Libitinensis dicta. Nam spoliarium, quod receptaculum mortuorum aut grauiter in arena laesorum, iure constituam iuxta mortualem istam portam. Enimuero solent gladiatores occisi turpiter vnco per arenam trahi in spoliarium. Docent adclamationes illae senatus, quae apud Lampridium in Commodo: Gladiatoris cadauer vnco trahatur, gladiatoris cadauer in spoliario ponatur. Et hoc idem censeo Victorem significare in Domitiano, cum scribit: At senatus gladiatoris more funus ferri radendumque nomen decreuit."

2. Iamque ad porticus veneramus, ad quas substitit "videsne hos gradus?" inquiens "paulum etiam ascende, videbis alios ita flexos et dispositos apte, vt quantumuis conferta multitudo statim egredi et ingredi ordinate et sine conflictu potuerit. Ordines hi graduum siue scalarum, vt vides, miro artificio paene inuicem decussantur et ad ostiola sua siue vomitoria singuli ducunt. Iam columnae istae, iam coronae, epistylia, zophori et vno verbo omnia exteriora huius operis admiranda nostro saeculo, non imitanda. Sed haec videlicet potentia Romana, hae olim opes, quas etiam docti plerique capiunt dumtaxat et vident per nubem."

Caput XXII

De pegmatis accurate dictum Latinis, confixa. Apuleius explicatus noue. Pegmata libraria in Cicerone. Theatrica qua forma et cui vsui. Mira in iis et stupenda. Varii ad hanc rem scriptores aduocati et cum luce dimissi.

1. Egressi iam eramus et viam rectam institimus ad forum. Atque ego "hoc vnum etiam, Florenti," inquam, "vbi pegmata hic? Aut quid sibi voluit poeta eo verbo? Nam ruminor Martialis eccillos versus quos adduxti,
Hic vbi sidereus propius videt astra colossus
et crescunt media pegmata celsa via.
"
Florentius "properare tibi melius sit, adolescens" inquit, "nam vt diei tempus est, ad aulam tuam venies vacuis iam aulis. Caena, inquam, tibi comesa erit." "Sic fiet" inquam, "tu modo aures mihi farci, vt cum Varrone dicam, scholica ista dape, qua replear et explear numquam". "Age" inquit Florentius, "sed vt sine iactura tua sit inter eundum."

2. Pegmata antiqui appellarunt machinas quasdam e ligno, quibus vsus in theatris aut arenis. Vox graeca origine est ἀπὸ τοῦ πήγνυμι, quod est figo, gelo, compingo. Itaque glossae priscae πήγμα interpretantur confixum et docte Apuleius confixilem machinam dixit allusione ad vim ipsam verbi. De pegmatis enim ego interpretor quae libro iiii scribit in apparatu muneris: Confixilis machinae sublicae, turres tabularum nexibus, instar circumferraneae domus floridae picturae, decora futurae venationis receptacula.

3. Pegma paullo aliter pro loculamentis pluteisque librariis Cicero dixisse videtur libro iiii ad Atticam epistola viii: Nihil venustius quam illa tua pegmata. Postquam misisti, libros illustrarunt valde. At nostrum istud non aliud quam grandis quaedam et ingeniosa contabulatio, quae sponte et occulte statim cresceret, statim subsideret ideoque compacta raris quibusdam tabulis et sublicis. Prudentius:
Tabulis superne strata texunt pulpita
rimosa rari pegmatis compagibus.

Quae ornatus caussa tecta saepe argento vel auro, sed tenui. Martialis:
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum.
Etsi Caius Princeps, vt Plinii verba sunt, in circum -ita lego- pegma duxit, in quo fuere argenti pondo centum vigintiquattuor.

4. In his pegmatis varia inuenta et stupendi lusus ingeniorum, de quibus Augustinum loqui sentio libro xxii De Ciuitate capite xxiv: Ad quam stupenda opera industria humana peruenit, quae in theatris mirabilia spectantibus, audientibus incredibilia facienda et exhibenda molita est? Nam ait in theatris. Seneca pleraque ea omnia conatus est exprimere epistola xci: His licet annumeres, inquit, machinatores qui pegmata ex se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus quae cohaerebant aut quae distabant sua sponte cohaerentibus aut iis quae eminebant paulatim in se residentibus.

5. Crescebant, ait, in sublime. Ideo Martialis:
Et crescunt media pegmata celsa via.
Subsidebant eadem, et recte Claudianus:
Mobile ponderibus descendit pegma reductis.
Siue quis legere mauult desedit. Quin interdum chasmate et ruina subita dehiscebant siue tota pegmata siue homines qui impositi. De machina ipsa Apuleius indicat libro x: Iamque tota suaue fraglante cauea montem illum ligneum terrae vorago decerpit siue, vt liber scriptus, decepit. Bene et proprie.

6. De hominibus Petronius: Non taces, inquit, gladiator obscaene, quem de ruina arena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem cum fortiter faceres, cum pura muliere pugnasti? Significat enim aperte fugitiuum illum in arenam damnatum et cum foeda muliere aliqua -non dissimili schemate quo asinus Apuleius- commissum ruina pegmatis praeter spem euasisse. Et clare iterum: Ergo me non ruina terra potuit haurire, non iratum etiam innocentibus mare? Aufuge iudicium, arenae imposui, hospitem occidi, vt inter audaciae nomina mendicus, exsul, in diuersorio Graecae vrbis iacerem.

7. Et solent interdum ita componere pegma et hanc ruinam, vt ii qui impositi praecipites ruerent in caueas ferarum ibique discerperentur. Strabo eleganter de Siculo quodam latrone qui Aetnae filius audiebat: τοῦτον, inquit, ἐν τῇ ἀγορᾷ μονομάχων ἀγῶνος συνεστῶτος εἴδομεν διασπασθέντα ὑπὸ θηρίων. ἐπὶ πήγματος γάρ τινος ὑψηλοῦ τεθεὶς ὡς ἄν ἐπὶ τῆς Αἴτνης, διαλυθέντος αἰφνιδίως καὶ συμπεσόντος κατενέχθη καὶ αὐτὸς εἰς γαλεάγρας θηρίων εὐδιαλύτους ἐπίτηδες παρεσκευασμένας ὑπὸ τῷ πήγματι, eum nos in foro per ludos gladiatorios discerpi a feris vidimus. In sublimi enim tabulato tanquam in Aetna positus eoque compagibus solutis subito concidente, ipse quoque cecidit in caueas ferarum, quae facile exsoluerentur, infra tabulatum de industria dispositas.

8. Sed et flammarum quidam lusus et imago in hoc pegmate sine vlla eius plerumque noxa. Claudianus:
Mobile ponderibus descendat pegma reductis
inque chori speciem spargentes ardua flammas
scaena rotet, varios effingat Mulciber orbes
per tabulas impune vagus pictaeque citato
ludant igne trabes et non permissa morari
fida per innocuas errent incendia turres.

Vopiscus in Carino: Pegma praeterea, cuius flammis scaena conflagrauit, quam Diocletianus postea magnificentiorem reddidit.

9. Duces etiam captiuos et opida in pegmatis solere ostendi Iosephus adnotat libro vii Iudaïci excidii, sed non haec theatrica intelligens, verum fercula quae portari solita per triumphum. Verba eius: θαῦμα δὲ ἐν τοῖς μάλιστα παρεῖχεν ἡ τῶν φερομένων πηγμάτων κατασκευή καὶ γὰρ διὰ μέγεθος ἦν δεῖσαι τῷ βεβαίῳ τῆς φορᾶς ἅπαν ἀπιστήσαντα, τριώροφα γὰρ αὐτων καὶ τετρὼροφα πολλὰ πεποίητο, maximam autem admirationem praebuit apparatus pegmatum, quae ferebantur. Nam ob magnitudinem eorum iure metuere licebat et diffidere omnino viribus portantium, quippe quaedam triplici tabulato adsurgebant, quaedam et quadruplici. Statimque addit: τέτακτο δὲ ἐφ᾿ ἑκάστῳ τῶν πηγμάτων ὁ τῆς ἁλισκομένης πόλεως στρατηγὸς, ὃν τρόπον ἐλήφθη, collocatus autem in quoque pegmate erat captae ciuitatis dux, eo modo quo captus. Magis proprie ad haec nostra pertinent Suetonii loci duo, alter in Caio capite xxvi, Claudio alter capite xxxiiii, quos vide.

10. Ambigo an et Aristoteles ad Alexandrum ad has machinas non adspexerit: ὥσπερ δρῶσιν οἱ μηχανότεχνοι διὰ μιᾶς ὀργάνου σχαστηρίας, πολλὰς καὶ ποικίλας ἐνεργείας ἀποτελοῦντες. Certe Apuleius dum ea verba ea vertit: Machinatores fabricarum adstutia vnius conuersionis multa et varia pariter administrant. Parapegmata etiam nominata Vitruuio inuenies pro instrumentis astrologorum et in Laertio scriptum Democritum scripsisse Astronomica parapegmata."

11. Inter hos sermones ventum iterum ad Pantheon, ille ad sinistram, ego ad dextram, vale dicto defleximus.

FINIS

nieuw boek?

Iusti Lipsii De amphitheatris quae extra Romam libellus
in quo formae eorum aliquot et typi
Antverpiae ex officina Plantiniana
apud Ioannem Moretum MDXCVIII
cum priuilegiis Caesareo et regio 1598
Iusti Lipsii De Amphitheatris quae extra Romam libelli

Caput primum

Amphitheatra crebra admodum in prouinciis fuisse eorumque aliquot recensio.

1. Si aedificii aut publici operis vllum genus crebrum in Italia et prouinciis fuit, reperies hoc fuisse, quod ad ludos spectat. Vt enim Romani victis gentibus linguam et mores intulere, sic vitia, haec praesertim quae blandiebantur et admissionem sibi postulabant specie quadam amoenae voluptatis. Itaque theatra, circi, stadia exstructa passim, sed imprimis amphitheatra, quia omnis plebs dedita maxime in spectaculis illis crudis et cruentis erat.

2. Historiae passim docent et christiana item martyrologia, in quibus toties mentio puri illius sacrique sanguinis in ferina hac sede effusi. Quod si tamen non ingerant libri, certe oculi, cum etiamnunc ruinae et reliquiae vbique occurrant insignium locorum Et de aliis prouinciis dubitemus? Ecce Iudaea illa ipsa conscia Dei veri, Dei magni, in hanc culpam venisse reperietur, quamquam sine sua paene culpa. Herodes enim, magnificus sane et cetera illustris rex, non vno loco Iudaeae amphitheatra inaedicauit, siue ipse pronus in eos ludos siue studio quodam hac quoque parte placendi Romanis. Exstruxit in ipsa vrbe sacra, ἐν τῷ πεδίῳ, vt Iosephus ait, ἀμφιθέατρον μέγιστον, in campo maximum amphitheatrum. Item Caesareae, ait idem scriptor, ἀμφιθέατρον κατεσκέυασε πολὺν ὄχλον ἀνθρώπων δέχεσθαι δυνάμενον, amphitheatrum construxit quod multam hominum turbam caperet.

3. Nec de Graecia mihi aliquis dubitet, Africa, Asia, Hispania, Gallia, non certe is, qui res et mores in parte norit saeculi vetusti. Audeo adfirmare raram aliquam siue coloniam siue municipium fuisse in quibus non et ludi isti et ludorum simul sedes. Adeo velut tabes quaedam animos omnium peruaserat ludicrum istud studium, an furor dicam? Itaque vix aliqua prouincia etiam nunc est in qua non vestigia amphitheatrorum, quaedam obscura et fugientia longo aeuo, quaedam clarius exstantia et viua in parte. Quorum non equidem accuratum indicem polliceor, multa me fugiunt, scio, sed pauca tantum fidei caussa subiiciam, visa nobis aut firmiter audita.

4. Exstat igitur hodieque in Italia ad Lyrim Campaniae fluuium, Garigliano nunc dicunt, iuxta Minturnas pars amphitheatri latericii bene conspicua. Exstat secundo Puteolis pariter amphitheatrum latericium. Tertio Capuae, sed magnificum et e solido marmore. Quarto Albae in Latio, e qua materia, non enim vidi aut accepi, mihi incertum. Quinto Ocriculi in Vmbria, materiem ignoro. Sexto Veronae, pulcherrimum, cuius pleniorem descriptionem vna cum designatione mox dabo. Haec quod sciam in Italia.

5. At in Graecia etiam Athenarum veterum solo conspici aiunt magnificum et marmoreum. In Istria Polae ad mare Hadriaticum, quod item mox subiiciam. In Hispania Hispali extra muros, nisi fallor, pulchrum, sed cuius formam nancisci mihi non fuit. In Gallia Perigeusii in Petrocoriis, vrbem eam Vesunam Ptolomaei fuisse volunt, pulchrum et satis integrum extra moenia, cuius icunculam vidi sed parum exactum aut certam ideoque mihi non ponendam. E lapide quadrato est et arenae eius longitudo xxx perticarum, latitudo xx. Arelate etiam esse aiunt sed parum integrum. Burdegalae exstat, quod videre multi nec descriptionem tamen sum nactus. Nemausi est celebre et notum, cuius infra do formam. Ad Ligerim mirum et, quod miror, haud satis notum, cuius item do formam.

6. Haec praecipua quae satis quidem certo acceperim in nostra Europa, nisi quod etiam in Heluetiis exstat Auentici. Dignum autem nota, quod et hodie haec omnia fere loca arenas appellant, retenta prisca scilicet et vulgata voce.

Caput II

De Veronensi amphitheatro et primo quando vel a quo structum.

1. Post illud Romanum inter pulcherrima et integerrima Veronense amphitheatrum esse fatemur, quod e marmore est totum. Quando et quis struxerit, multi et diu quaerunt. Torellus Sarayna, qui Veronam suam descripsit adfectu magis eximio quam successu, suadet nobis valde vetus esse et structum ante tempora Augusti aut certe illisipsis. Sed argumenta huic rei quae adfert non sunt profecto a dea Pitho, quae recensebo tamen et refellam breuiter atque vt in re ludicra per lusum. Iamprimum hoc sibi sumit amphitheatrum antiquius esse quam theatrum, quod ibidem conspicitur iuxta Athesim flumen. At theatrum hoc exstructum est, inquit, ab Augusto, magis igitur amphitheatrum.

2. Item lapides in eo aliquot tauri effigiem habent insculptam. Taurus autem symbolum Augusti, quoniam et in nummis expressus et natus ipse ad capita bubula, vti Suetonius testatur. Clarum igitur Augusti hoc esse opus, sed et lapis alius Veronae qui praefert OCTAVIAE C.F. ET SORORI CARISSIMAE. Constat vero Octauiam hanc sororem fuisse Augusti. Denique duodetriginta colonias per Italiam Augustus deduxit easque variis operibus instruxit narrante Tranquillo, inter eas Veronam fuisse nihil ambigendum. En argumenta e plumbo an e vitro, quae leui et ludente manu reiiciamus. Ait primo amphitheatrum antiquius theatro esse. Non credo et caussa haec, quia vbique fere locorum ludi scaenici priores origine et vsu muneralibus istis, igitur et eorum sedes. Quid opponis? Tauros? Et illi, inquis, insculpti in hoc opere. Quid tum, nempe vt ornamentum operis, non vt auctoris indicium. Quod si omnia ad Augustum trahes, vbi tauri, quis finis? Etiam Nemausense illud gloriabitur structore Augusto. Sed tamen hoc, inquis, eius principis symbolum, quoniam nummi Augustaei cum impresso tauro. Etiam aliorum, o bone senex, quia taurus siue bos coloniae deductae nota, non peculiare aliquod signum.

3. At enim Augustus natus ad capita bubula. O tu quoque inter ea! Et ignosce, non enim vltra comprimo hunc lienem, non si ego obiiciendus sim vero tauro, sed in Octauia etiam es suauior, ais illam fuisse sororem Augusti. Quis tibi fecit indicium? Ego imo illum lapidem sepulcralem fuisse verius auguror et municipalis alicuius Octauiae, non illius principalis, quae mortua et sepulta Romae. Nam de coloniis et per eas Augusti operibus sparsis communiter non negamus, ad Veronam tuam si adstringis, opus sit alio teste. Sed ecce quoque eum, inquis. Nam Cyriacus Anconitanus in Itinerario suo scribit his verbis: Denique Veronam feracissimam et antiquam ciuitatem venit, vbi non exigua veterum monimenta comperit, praesertim labyrinthum, quod arena nunc dicitur et habetur, quod instructum fuerit anno imperii Octauiani Augusti trigesimonono, cuius pars exterior terrae motibus corruit.

4. Tibicen hic aliquis, fateor, sed parum firmus. Famae enim innititur, quae in his talibus, plurimum inuenitur fallax et cur credam Augusti aeuo structum in colonia hoc egregium opus, cum ne Romae quidem tunc fuerit et in ipsa vrbe matre? Nam amphitheatra mansura et lapidea tarde ibi coepere, vt docui, et sub Augusto. Valde autem verisimile exemplum illinc manasse ad vrbes subditas et minores, non autem contra. Itaque Taurello nostro siue Cyriaco nihil adsentior de tam grandi aeuo, aegre etiam Carolo Sigonio, praelustri viro, qui nimis nouitium facit et refert ad Maximiani aeuum hoc solo argumento, quod is in vicinia pleraque condiderit ampla et magnifica, Mediolani, Aquileiae, Brixiae.

5. Ego etsi certus sum nihil in hac re nunc esse certi, tamen paullo antiquius quam pro illo principe suspicer. Primum quia iam tum Plinii Secundi aeuo gladiatorum et ferarum spectacula Veronae satis crebra. Praeit ipse in epistolis, in quadam ad Maximum Africanum. Deinde Othonis et Vitellii principatu Placentiae vicinisque opidis insignia amphitheatra fuisse scio, qui minus tunc Veronae? Certe de Placentino egregium testimonium Cornelii Taciti secundo Historiarum: In eo certamine pulcherrimum amphitheatri opus situm extra muros conflagrauit siue ab oppugnatoribus incensum, dum faces iaculantur, siue ab obsessis, dum regerunt. Municipale vulgus pronum ad suspiciones fraude illata ignis alimenta credidit a quibusdam vicinis coloniis inuidiae aemulatione, quod nulla in Italia moles tam capax esset.

6. Vbi et laudes eius ampli operis amplas vides et simul, si attendis, crebra iam et vulgata per Italiam amphitheatra fuisse, sed quod combustum Placentinum illud ait, fortasse haereas et quid? Fuitne igitur ligneum? De toto non opinor, de parte suspicor, ea scilicet quae subsellia et gradus interne complexa. At exteriora omnia firma et e lapide fuisse censeo, ni fuissent, cur vt de magna iactura aliqua historicus noster questus? Fuerit igitur ad eam formam, ad quam Polanum illud, quo de infra. Nec plura de ortu Veronensis amphitheatri dico aut magis certa. Et ipsam formam, non eam prorsus quidem vti nunc conspicitur, sed adiutam, vt solet, leuiter ab antiquariis et architectis. Ex iis enim, quae restant, facile conceptu totum opus et designatu.

Caput III

Descriptio eius distincta magis et dimensio.

1. Addam nonnulla, quae ad formae eius intellectum et quod penicillus non potuit, calamus hic mihi explebit. Paries totus exterior -alam vulgo vocant- e marmore est, opere quod rusticum dicitur factus. Diuiditur in arcuum tres ordines, qui alii super alios scandunt. Quisque ordo, arcus continet siue fornices septuaginta duo. In supremo ordine statuae olim columnis adsitae vel insitae potius, vti vestigia docent. Supra eum ordinem paries adsurrexit, in quo fenestrae grandes quadratae lxxii. Earum vsus me quidem iudice ad aerem et lucem hauriendam, cum amphitheatrum velis tectum siue etiam ad ventum, quia refrigerio certe opus in aestu et concursu tot animarum. Nec alius huiusmodi foraminum vsus censendus in illo etiam Romano.

2. Arcuum dimensio auctore Sebastiano Serlio, eximio architecto, haec: primi arcus altitudo pedum xxiii, latitudo xii. Columnarum vtrimque altitudo pedum xxvii. Epistylii deinde zophori, coronicis, pedum circiter viii et semis. Altitudo secundi arcus pedum xxiiii, latitudo xii. Columnarum eius altitudo pedum xxvii et semis. Epistylii zophori, coronicis, pedum ix et semis.Tertii arcus altitudo pedum xvii et semis, latitudo ix et semis. Columnarum xx et semis, Coronicis v. In parte ima -ad terram enim iterum descendo- triplex continuatur porticuum ordo, quae ambiunt et sustinent totum opus. Ex iis porticus extima lata pedes xiii, media pedes ix et semis, intima pedes viii et semis. Ex hac portae siue aditus decem et octo in arenam interque eas duae grandiores oppositae, qua longissimum amphitheatrum est, quarum latitudo pedum xii, vnciarum vi.

3. At arenae ipsius longitudo perticas continet xxxviiii, latitudo xxii, ita vt in pertica pedes numeres vi. Gradus spectaculorum Torello definiente non plus quadraginta duo, alti singuli pedem et vncias ii, lati pedes ii. Excipio quod in media cauea gradus vnus est excelsior, vnum dico ex Torelli mente, nam qui formam hanc nostram concepit, tres adnotauit, qui altus pedes ii, vncias vi. Eum praecinctionem siue diazoma censemus. At scalares gradus, qui ad vomitoria, minores scilicet quam illi sessiles nec alti plus quam vncias vii, lati tamen adaeque ac sessiles. Sedere in his gradibus potuere Torelli calculo hominum ad viginti tria millia centum octogintaquattuor, ita vt singulis pes et medius adsignetur ad sessionem. Harum omnium mensurarum auctores mihi Torellus et Serlius nec in re quae manuum et lineae est, fidem meam ego temere obstringam. Plura et magis minuta, quisquis voles, apud eos vide.

Caput IV

De amphitheatro quod Polae

1. Polam vrbem Istriae maritimam esse scimus, coloniam Romanorum priscam et quae Iulia Pietas olim dicta. In hac vestigia et reliquiae multae antiquorum operum dudumque inprimis insignium theatri et amphitheatri. Vtrumque Sebastiano Serlio accurate descriptum, cui viro praeter proprias laudes obuenticia illa accedit, quod doctor et ductor fuit ad architectonicen, Guilielmo illi Philandro, viro vere perito et apud magnos magno. Sed hoc amphitheatrum Polanum alia quadam forma et facie structum, quam ea quae alibi videmus ideoque iure me allicuit ad exprimendum.

2. Non enim e lapide aut vno opere tota moles fuit, sed exterior tantum pars, quae lapide quadro adsurgit cum columnis suis opere item rustico facta. At interiora omnia membra, subsellia, aditus, gradus, podia e ligno fuisse certum est et pro tempore construi potuisse destruique. Itaque hodie totum illud internum vacuum apparet nudo tantum muro et, quod in tabella nostra expletum hic vides, a manu est et mente Serliana. Situm est in vrbe media ad montem totiusque operis dimensiones pete, si voles, ab eo, quem dixi, accurato architecto.

Caput V

De Amphitheatro Nemausensi

1. Noti hoc nominis et celebris non per Galliam solum, sed per Europam. Et credunt multi eximium etiam olim opus fuisse, non ego, qui scio maiora multo et operosa magis habuisse Lugdunum, Viennam et nobiles illas Galliae vrbes. Prae quibus, quid Nemausus? Nomen tamen non iniuria retinet, quia et pulchrum est, quod satis sit, et integrum magna parte.

2. Quando vel a quo structum nescimus nec nugari mihi aut rixari iterum cum aliis lubet. Hoc reperio nota dignum, olim a Gothis loco arcis habitum et contra vim firmatum. Rodericus Toletanus id notat in rebus Hispaniae libro iii capite vii appellatque Praesidium Arenarum. Formam eius dimidiatam hic appono. Cetera vide et quaere apud Iohannem Poldum Albenatem in libro quem inscripsit Antiquitates Nemausi.

Caput VI

De amphitheatro -incolae, siue accolae potius, arenas etiam hodie vocant- quod ad Ligerim iuxta Doueonam in quo describendo fidem meam nihil tamen obligo, vetusne an nouum, vera commensuratio an falsa, pendeat a meo auctore.

1. Amphitheatrum mihi superest mirum nouum et quod latere tamdiu in illa Galliae luce potuisse vix sit fides. Nullumne ex tot curiosis et auidis ingeniis vidisse, notasse, prodidisse? Nullum. Itaque fateor, cum delata primum ad me res fuit, delata autem ab Cornelio Aquano, viro eiusmodi monumentorum veterum diligente, haesi medius inter credendi temeritatem et pudorem reiiciendi. Valde enim ille adseuerabat et simul forma, quam offerebat, videbatur non esse nouitiae aut calidae inuentionis. Tamen etiam haerebam, donec perueni ecce ad caput ipsum famae huius et formae, qui non auribus suis sed oculis sensibusque id credi volebat. Cur repugnarem? Vidisse serio adfirmabat, calcasse, deformasse. Is fuit Laeuinus Kersmakerus, vir grauitate et doctrina apud nos notus, qui in finitimis huic amphitheatro locis aliquot annos egit. Non semel ipse lustrarat, non semel cum eo alii, quos etiam nunc viuos nec procul positos testes aduocabat obseruationis suae et dimensionis. Itaque ausus sum hac fiducia formam totius operis dare et descriptionem, quae a mente quidem et lingua aliena erit, a stilo tamen et ordine nostra. In quo siquid peccabo designando aut demetiendo, quae mea culpa esse potest praeter credulitatem? Quam non nimis hercle deprecor quoniam reuera, vt comicus ille ait, ῾Αύτη γε χρηστῶν ἔστιν ἀνδρῶν ἡ νόσος.

2. Est igitur hoc amphitheatrum, quod dico, manu quidem et arte humana factum, sed ita vt videri possit a natura. Totum enim excisum et cauatum est in monte sine externa vlla materiatione calcis, lapidis, ligni. Mons in quo et e quo id est, abest plus minus diei mediae itinere a Ligeri fluuio, parte ea qua ab Andegauis in Pictones itur, vbi pons priscus quem Caesaris aliqui appellant. Pagus haud procul inde qui dicitur Douaeus.

3. Mons est lapideus totus, cuius generis ibi plures, sed lapide tamen non plane duro quique caesuram et ferrum facile admittat. Color ei qualis Tyburtino, e quo Titi Romae amphitheatrum est. Magnitudo montis paullo minus milliare Gallicum in latitudine, in longitudine duo circiter continet, sed ea tamen facies vt in edito satis planus et iacens sit et ab lateribus vtrimque clementer adsurgat. Cortex vt sic dicam et tegumentum vniuersi montis e terra est, viscera tantum e lapide ideoque non gramine solum sed segete saepe vestitur.

4. In summo, sed paullo tamen ad latus, hoc amphitheatrum repperis, haud facillime, quia etiam praescios, nisi intendant animum, fallat. Cum enim superne despicis, aliquem cauum aut puteum censebis ex istis qui ob lapidum excidia vulgati ibi et crebri. Atqui aliud profecto opus est et a Daedalo quopiam acute inuentum, adfabre factum. Gradus subselliorum a summo margine statim incipiunt minuunturque, vt solet, paullatim euntes in decliue. A summo, dico, incipiunt, vt nunc quidem adspectus est.

5. Olim vix ambigo, quin cancelli aut murus aliquis circumpositus fuerit siue ad ornandum, siue magis ad seruandum. Aliquid enim certe sepimenti fuisse debet ad pecudes arcendas et petulcos. At nunc tamen descendens pedem statim ponis in ipsis gradibus, quorum primo initu confusus satis adspectus. Terra enim et puluere cottidie complentur, quae ventus inuehit aut imber. Itaque gramen etiam ibi passim et formosa olim nec ad hunc vsum loca perambulant informes oues. Qui haec nobis narrauit, addebat cultris et ferramentis ea omnia a se et comitibus perpurgata, vt formam intuerentur exacte. Gradus aiebat esse numero liv, quorum supremus latus capaxque in orbem pedum dccxlii. Linea dimetiens in summo, longa pedes ccxxxvi.

6. At ab imo gradu statim sequitur murus, qui podium attollit et arenam claudit estque altus pedes ix. Inde area et in ea media praeter morem quidem omnium eiusmodi theatrorum, quod sciam, tumulus quidam rotundus, eleuatus ex eodem lapide, altus pedes vii aut paullo amplius, longus in diametro pedes xxx. Is planus in superficie et aequus, excipio quod ad oras a medio paullum vergit et declinat. In eo ipso tumulo aequis interuallis sex foramina, quaedam rotunda item, lata pedes v, quibus imposita vel adiuncta putealia -omnia semel dictum volo ex vno eodemque lapide- paullo grandiora quam ipsa foramina, vti necessum, contra illapsum. His putealibus inserti annuli crassi ferrei fuere, vestigia et aerugo clare docent, vt baculo iis inserto admoueri possent vel amoueri. Nam alias pondus iis satis grande quodque duo homines aegre commouerint.

7. Haec foramina velut ostiola sunt, quae per scalas quasdam coclides siue incuruas ad viam infra ducunt, de qua mox dicam. Scalae igitur totidem quot foramina, quae singulae gradibus non magnis xiii constabant. In orbem tumuli in ipso muro foramina quadra exsecta, quae scalis illis lumen infundebant ad ascensum aut descensum. Foramina haec singula ita collocata, vt vnum seruire scalis duabus possit, velut ex icone vides. At in meditullio ipso huius tumuli cauus est rotundus siue puteus, quem ambigebat meus doctor antiquumne diceret an ab histrionibus illis factum, de quibus mox referam. Certe ii vsi sunt ad malum defigendum, a quo funes dependerent et per eos fluitantia vela. Formae nostrae sculptor haud satis apte id expressit captu alioqui pronum.

8. Circa hunc tumulum, vt dixi, depressior multo area ambit, quae lata vndique vsque ad murum podii pedes xv. Ita diametrum totius arenae esse oportet pedum lx. Haec amphitheatri ipsius imago, at iuxta ipsum in eius latere bina grandia et rotunda siue cubicula siue potius camerae occurrunt in eodem illo lapideo monte seorsim excisa. Forma eorum velut pillei nautici siue prisci Romani. Lata sunt in imo pedes circiter lxxx, sed in altum paullatim arctantur. In fastigio vtriusque foramen patet rotundum, grande pedes ix, quod ad lumen infundendum seruit, prorsus eo modo quo Romae in Agrippae vidimus templo. Cubicula haec cetera paria sunt, hoc differunt, quod vnum aditus peregre habet, alterum non habet. Ita enim sita sunt, vt alterum internum videatur, alterum externum. Per hoc in illud ingressus patet per breuem et fornicatam viam, alias vndique clausum.

9. At externum aditus siue vias habet tres. Prima ducit subterraneo meatu ad tumulum, qui in arena et per scalas illas ad ostiola tendit, ita vt infra gradus omnes subselliorum totumque amphitheatrum abeat, vti cogitanti clarum. Longitudo primae huius viae pedes cxxv. Latitudo pedes vii, altitudo pedes viii. Altera paullo breuior, pariter meatu infero tendit infra omnes gradus et in muro podii emergit ita, inquam, vt in arenam ipsam recta ducat. Haec priore minus lata, minus ampla.

10. Tertia via opposita istis foras spectabat et vallem montis. Per eam ingressus in hoc cubiculum per eam item, vt apparet, omnis pluuia et confluges aquarum deriuatae e toto theatro cubiculisque. Forma harum viarum similis, factae omnes in lapideo monte et cauatae in arcum. Opus eiusque membra, vt quidem conceptus et expressio mea ferunt, sic habent, vsum, si placet, breuiter et leuiter delibemus, qui mihi etiam haud satis certus. Nam forma ipsa amphitheatri videtur, clausum enim in orbem vndique et vix tamen est vt amphitheatralis vsus. Primum tumulus ille, qui in medior surrectior, quid ad pugnam aut cursum? Aequitatem enim ea res et planiciem postulat, non tumorem aut colles.

11. Deinde area ipsa circumiecta, nonne exigua et angusta ad venationes? Certe apparet. Quomodo enim satis liber in illo quindenorum pedum spatio cursus ferarum hominumque ac recursus, an de theatrali et scaenico igitur vsu verius est? Non abhorret ille tumulus, qui instar scaenae rettulisse videtur in qua spectari possent et audiri personae. Foramina etiam illa sena non incommodum vsum habuisse videntur ad actores pro tempore submittendos aut recipiendos. Choragium enim omne instrui in cubiculis illis adiunctis occulte potuit exque iis ornati et parati histriones via subterranea venire in hanc scaenam. Sed circumiectae areae tum quid fiet, cui rei seruiet, denique rotunditas illa loci et graduum orbis, quomodo idonea theatro? Vultus enim certe loquentium agentiumque obuerti in vnam partem tantum possunt nec audiri aut cerni commode ab iis qui a tergo. Ideo theatra hemicycli semper imagine facta bono iure. Nisi si fortasse velo aut discrimine aliquo pars tumuli diuisa et spectatores coacti in graduum vna parte. Sane fateor lippire hic mihi oculos nec capere vsionem omnem huius loci satis certo.

12. De gladiatoribus tantum nihil impedire videtur, quin adfirmem quibus locus in area illa satis laxus, quoniam in gradu fere inter pugnandum manebant et in statu. Sed quid singillatim circumeo? Credo reuera varium et miscellum huius loci vsum fuisse ideoque formam eius mixtam nec aptam ad ludicrum vnum. Potuit venatio in eo dari, sed ferarum paucarum, potuere gladiatores, potuere histriones aut mimi, potuere velut in stadio luctatores et pugiles, quod ipsum genus ludi valde crebrum et gratiosum in prouinciis fuisse indicat et indignatur Tertullianus.

13. Cubicula quae ad latus mihi noua et ignoti finis. Potuere tamen instar spoliarii esse siue etiam odaei, quod vtrumque genus adiungi amphitheatris vel theatris suis solere scimus. Receptacula etiam non incommode fuerint ad omnem scaenicum aut arenarium apparatum.

14. Pagum autem hunc, qui amphitheatro haud longinquus, olim aliquid amplius fuisse satis conuincamus vel hoc non pagani operis argumento. Viae etiam antiquae et publicae reliquiis, quae ex hoc pago pertinuit ad pontem Caesarianum, cuius viae pars conspicitur, pars maxima corrupta est et lapides in aedificia varie absumpti aut auecti. Sed et incolae ipsi antiquitatem aliquam iactant et Druides sedem habuisse apud se volunt. Ceterum bella vetera fortasse et -quod magis constat- anglicana incendiis, quidquid et quo nomine id fuit, delerunt. Doueonam Ptolomaei fuisse non vane ego suspicer, ex nominis quod pagus nunc praefert claro argumento et collocatio ipsa Ptolomaei non dissidet.

15. Narrant regem vel heroem potius, vere magnum Franciscum, anno . lɔxxxix circumforaneis quibusdam histrionibus, qui apostolorum acta repraesentabant, permisisse hunc amphitheatri locum ad spectacula ea edenda illos purgasse, ornasse, et magnum populum contraxisse, ex quo conuentu, qui dies triginta perseuerauit, multum atque vberum quaestum ad paganos rediisse; ea re motos impetrasse a rege, nequis in posterum illic lapidem excidisse vellet propius ab eo amphitheatro perticas xxx. Crebris enim effossionibus absque eo interdicto fuisset, interitus iam imminebat huic loco. Tantum sciui, tantum audiui, siquid aliter est, mendacium ego fortasse dixi, at non sum mentitus.

FINIS